Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Provinciis Consularibus In Senatu

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Quattuor sunt provinciae, patres conscripti, de quibus adhuc intellego sententias esse dictas, Galliae duae, quas hoc tempore uno imperio videmus esse coniunctas, et Syria et Macedonia, quas vobis invitis et oppressis pestiferi illi consules pro perversae[1] rei publicae praemiis occupaverunt. Decernendae nobis sunt[2] lege Sempronia duae. Quid est quod possimus de Syria Macedoniaque dubitare? Mitto quod eas ita partas habent ii qui nunc obtinent ut non ante attigerint quam hunc ordinem condemnarint, quam auctoritatem vestram e civitate exterminarint, quam fidem publicam, quam perpetuam populi Romani salutem, quam me ac meos omnis foedissime crudelissimeque vexarint.

Omnia[3] domestica atque urbana mitto, quae tanta sunt ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit quantum illi effecerint[4]. Ad ipsas venio provincias; quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus sed tropaeis, quae multis victoriis erat iam diu triumphisque pacata, sic a barbaris, quibus est propter avaritiam pax erepta, vexatur ut Thessalonicenses positi in gremio imperi nostri relinquere oppidum et arcem munire cogantur, ut via illa nostra quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris non solum excursionibus barbarorum sit infesta, sed etiam castris Thraeciis distincta ac notata. Ita gentes eae quae, ut pace uterentur, vim[5] argenti dederant praeclaro nostro imperatori[6], ut exhaustas domos replere possent, pro empta pace bellum nobis prope iustum intulerunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation