Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Provinciis Consularibus In Senatu

Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

A viris fortissimis et de me optime meritis quibusdam peto ut, si ego illos meorum laborum atque incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum socium velint esse, praesertim cum mihi idem illi concesserint ut etiam acta illa Caesaris, quae neque oppugnavi antea neque defendi, meo iam iure possim defendere.

Nam summi civitatis viri, quorum ego consilio rem publicam conservavi, et quorum auctoritate illam coniunctionem Caesaris defugi, Iulias leges et ceteras illo consule rogatas iure latas negant: idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicae, sed salvis auspiciis rogatam esse dicebant. Itaque vir summa auctoritate, summa eloquentia, dixit graviter casum illum meum funus esse rei publicae, sed funus iustum et indictum. Mihi ipsi omnino[1] perhonorificum est[2] discessum meum funus dici rei publicae: reliqua non reprendo, sed mihi ad id quod sentio adsumo. Nam si illud iure rogatum dicere ausi sunt quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo servarat, oblitine erant tum cum ille qui id egerat plebeius est lege curiata factus dici de caelo esse servatum? Qui si plebeius omnino[3] esse non potuit, qui tribunus plebis potuit esse? et cuius tribunatus si ratus est, nihil est quod inritum ex actis Caesaris possit esse, eius non solum tribunatus ratus[4] sed etiam perniciosissimae res[5], auspiciorum religione conservata[6], iure latae videbuntur?

Qua re aut vobis statuendum est legem Aeliam manere, legem Fufiam non esse abrogatam, non omnibus fastis legem ferri licere; cum lex feratur, de caelo servari, obnuntiari, intercedi licere; censorium iudicium ac notionem et illud morum severissimum magisterium non esse nefariis legibus de civitate sublatum; si patricius tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas, si plebeius, contra auspicia fuisse; aut mihi concedant homines oportet in rebus bonis non exquirere ea iura quae ipsi in perditis non exquirant, praesertim cum ab illis aliquotiens condicio C. Caesari lata sit ut easdem res alio modo ferret, qua condicione auspicia requirebant, leges comprobabant, in Clodio auspiciorum ratio sit eadem, leges omnes sint eversae ac perditae civitatis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation