Tē quoque, magna Palēs, et tē memorande canēmus
pāstor ab Amphrȳsō, vōs, silvae amnēsque Lycaeī.
cētera, quae vacuās tenuissent carmine mentēs,
omnia jam vulgāta: quis aut Eurysthea dūrum
aut inlaudātī nescit Būsīridis ārās?
cui nōn dictus Hylās puer et Lātōnia Dēlos
Hippodamēque umerōque Pelops īnsignis eburnō,
ācer equīs? temptanda via est, quā mē quoque possim
tollere humō victorque virum volitāre per ōra.
prīmus ego in patriam mēcum, modo vīta supersit,
Āoniō rediēns dēdūcam vertice Mūsās;
prīmus Idūmaeās referam tibi, Mantua, palmās,
et viridī in campō templum dē marmore pōnam
propter aquam, tardīs ingēns ubi flexibus errat
Mincius et tenerā praetexit harundine rīpās.
in mediō mihi Caesar erit templumque tenēbit:
illī victor ego et Tyriō cōnspectus in ostrō
centum quadrijugōs agitābō ad flūmina currūs.
cūncta mihi Alphēum linquēns lūcōsque Molorchī
cursibus et crūdō dēcernet Graecia caestū.
ipse caput tōnsae foliīs ōrnātus olīvae
dōna feram. jam nunc sollemnīs dūcere pompās
ad dēlūbra juvat caesōsque vidēre juvencōs,
vel scaena ut versīs discēdat frontibus utque
purpurea intextī tollant aulaea Britannī.
in foribus pugnam ex aurō solidōque elephantō
Gangaridum faciam victōrisque arma Quirīnī,
atque hīc undantem bellō magnumque fluentem
Nīlum ac nāvālī surgentīs aere columnās.
addam urbēs Asiae domitās pulsumque Niphātēn
fīdentemque fugā Parthum versīsque sagittīs;
et duo rapta manū dīversō ex hoste tropaea
bisque triumphātās utrōque ab lītore gentīs.
stābunt et Pariī lapidēs, spīrantia signa,
Assaracī prōlēs dēmissaeque ab Jove gentis
nōmina, Trōsque parēns et Trōjae Cynthius auctor.
Invidia īnfēlīx Furiās amnemque sevērum
Cōcȳtī metuet tortōsque Ixīonis anguīs
immānemque rotam et nōn exsuperābile saxum.
intereā Dryadum silvās saltūsque sequāmur
intāctōs, tua, Maecēnās, haud mollia jussa:
tē sine nīl altum mēns incohat. ēn age sēgnīs
rumpe morās; vocat ingentī clāmōre Cithaerōn
Tāygetīque canēs domitrīxque Epidaurus equōrum,
et vōx adsēnsū nemorum ingemināta remūgit.
mox tamen ārdentīs accingar dīcere pugnās
Caesaris et nōmen fāmā tot ferre per annōs,
Tīthōnī prīmā quot abest ab orīgine Caesar.
Seu quis Olympiacae mīrātus praemia palmae
pāscit equōs, seu quis fortīs ad arātra juvencōs,
corpora praecipuē mātrum legat. optima torvae
fōrma bovis cui turpe caput, cui plūrima cervīx,
et crūrum tenus ā mentō paleāria pendent;
tum longō nūllus laterī modus: omnia magna,
pēs etiam, et camurīs hirtae sub cornibus aurēs.
nec mihi displiceat maculīs īnsignis et albō,
aut juga dētrectāns interdumque aspera cornū
et faciem taurō propior, quaeque ardua tōta
et gradiēns īmā verrit vestīgia caudā.
aetās Lūcīnam jūstōsque patī hymenaeōs
dēsinit ante decem, post quattuor incipit annōs;
cētera nec fētūrae habilis nec fortis arātrīs.
intereā, superat gregibus dum laeta juventās,
solve marēs; mitte in Venerem pecuāria prīmus,
atque aliam ex aliā generandō suffice prōlem.
optima quaeque diēs miserīs mortālibus aevī
prīma fugit; subeunt morbī trīstisque senectūs
et labor, et dūrae rapit inclēmentia mortis.
semper erunt quārum mūtārī corpora mālīs:
semper enim refice ac, nē post āmissa requīrās,
ante venī et subolem armentō sortīre quotannīs.
Nec nōn et pecorī est īdem dīlēctus equīnō:
tū modo, quōs in spem statuēs summittere gentis,
praecipuum jam inde ā tenerīs impende labōrem.
continuō pecoris generōsī pullus in arvīs
altius ingreditur et mollia crūra repōnit;
prīmus et īre viam et fluviōs temptāre minācīs
audet et ignōtō sēsē committere pontī,
nec vānōs horret strepitūs. illī ardua cervīx
argūtumque caput, brevis alvus obēsaque terga,
luxuriatque torīs animōsum pectus. honestī
spādīcēs glaucīque, color dēterrimus albīs
et gilvō. tum, sī qua sonum procul arma dedēre,
stāre locō nescit, micat auribus et tremit artūs,
collēctumque premēns volvit sub nāribus ignem.
dēnsa juba, et dextrō jactāta recumbit in armō;
at duplex agitur per lumbōs spīna, cavatque
tellūrem et solidō graviter sonat ungula cornū.
tālis Amȳclaeī domitus Pollūcis habēnīs
Cyllarus et, quōrum Grāī meminēre poētae,
Mārtis equī bijugēs et magnī currus Achillī.
tālis et ipse jubam cervīce effundit equīnā
conjugis adventū pernīx Sāturnus, et altum
Pēlion hinnītū fugiēns implēvit acūtō.
Hunc quoque, ubi aut morbō gravis aut jam sēgnior annīs
dēficit, abde domō, nec turpī ignōsce senectae.
frīgidus in Venerem senior, frūstrāque labōrem
ingrātum trahit, et, sī quandō ad proelia ventum est,
ut quondam in stipulīs magnus sine vīribus ignis,
incassum furit. ergō animōs aevumque notābis
praecipuē: hinc aliās artīs prōlemque parentum
et quis cuique dolor victō, quae glōria palmae.
nōnne vidēs, cum praecipitī certāmine campum
corripuēre, ruuntque effūsī carcere currūs,
cum spēs adrēctae juvenum, exsultantiaque haurit
corda pavor pulsāns? illī īnstant verbere tortō
et prōnī dant lōra, volat vī fervidus axis;
jamque humilēs jamque ēlātī sublīme videntur
āera per vacuum ferrī atque adsurgere in aurās.
nec mora nec requiēs; at fulvae nimbus harēnae
tollitur, ūmescunt spūmīs flātūque sequentum:
tantus amor laudum, tantae est victōria cūrae.
prīmus Ericthonius currūs et quattuor ausus
jungere equōs rapidusque rotīs īnsistere victor.
frēna Pelēthroniī Lapithae gȳrōsque dedēre
impositī dorsō, atque equitem docuēre sub armīs
īnsultāre solō et gressūs glomerāre superbōs.
aequus uterque labor, aequē juvenemque magistrī
exquīrunt calidumque animīs et cursibus ācrem,
quamvīs saepe fugā versōs ille ēgerit hostīs
et patriam Ēpīrum referat fortīsque Mycēnās,
Neptūnīque ipsā dēdūcat orīgine gentem.
Hīs animadversīs īnstant sub tempus et omnīs
impendunt cūrās dēnsō distendere pinguī,
quem lēgēre ducem et pecorī dīxēre marītum,
flōrentīsque secant herbās fluviōsque ministrant
farraque, nē blandō nequeat superesse labōrī
invalidīque patrum referant jējūnia nātī.
ipsa autem maciē tenuant armenta volentēs,
atque, ubi concubitūs prīmōs jam nōta voluptās
sollicitat, frondēsque negant et fontibus arcent.
saepe etiam cursū quatiunt et sōle fatīgant,
cum graviter tūnsīs gemit ārea frūgibus, et cum
surgentem ad Zephyrum paleae jactantur inānēs.
hoc faciunt, nimiō nē luxū obtūnsior ūsus
sit genitālī arvō et sulcōs oblīmet inertīs,
sed rapiat sitiēns Venerem interiusque recondat.
Rūrsus cūra patrum cadere et succēdere mātrum
incipit. exāctīs gravidae cum mēnsibus errant,
nōn illās gravibus quisquam juga dūcere plaustrīs,
nōn saltū superāre viam sit passus et ācrī
carpere prāta fugā fluviōsque innāre rapācīs.
saltibus in vacuīs pāscunt et plēna secundum
flūmina, muscus ubi et viridissima grāmine rīpa,
spēluncaeque tegant et saxea prōcubet umbra.
est lūcōs Silarī circā īlicibusque virentem
plūrimus Alburnum volitāns, cui nōmen asīlō
Rōmānum est, oestrum Grāī vertēre vocantēs,
asper, acerba sonāns, quō tōta exterrita silvīs
diffugiunt armenta; furit mūgītibus aethēr
concussus silvaeque et siccī rīpa Tanagrī.
hōc quondam mōnstrō horribilīs exercuit īrās
Īnachiae Jūnō pestem meditāta juvencae.
hunc quoque (nam mediīs fervōribus ācrior īnstat)
arcēbis gravidō pecorī, armentaque pāscēs
sōle recēns ortō aut noctem dūcentibus astrīs.
Post partum cūra in vitulōs trādūcitur omnis;
continuōque notās et nōmina gentis inūrunt,
et quōs aut pecorī mālint summittere habendō
aut ārīs servāre sacrōs aut scindere terram
et campum horrentem frāctīs invertere glaebīs.
cētera pāscuntur viridīs armenta per herbās:
tū quōs ad studium atque ūsum fōrmābis agrestem
jam vitulōs hortāre viamque īnsiste domandī,
dum facilēs animī juvenum, dum mōbilis aetās.
ac prīmum laxōs tenuī dē vīmine circlōs
cervīcī subnecte; dehinc, ubi lībera colla
servitiō adsuērint, ipsīs ē torquibus aptōs
junge parēs, et cōge gradum cōnferre juvencōs;
atque illīs jam saepe rotae dūcantur inānēs
per terram, et summō vestīgia pulvere signent.
post validō nītēns sub pondere fāginus axis
īnstrepat, et jūnctōs tēmō trahat aereus orbīs.
intereā pūbī indomitae nōn grāmina tantum
nec vescās salicum frondēs ulvamque palūstrem,
sed frūmenta manū carpēs sata; nec tibi fētae
mōre patrum nivea implēbunt mulctrāria vaccae,
sed tōta in dulcīs cōnsūment ūbera nātōs.
Sīn ad bella magis studium turmāsque ferōcīs,
aut Alphēa rotīs praelābī flūmina Pīsae
et Jovis in lūcō currūs agitāre volantīs,
prīmus equī labor est animōs atque arma vidēre
bellantum lituōsque patī, tractūque gementem
ferre rotam et stabulō frēnōs audīre sonantīs;
tum magis atque magis blandīs gaudēre magistrī
laudibus et plausae sonitum cervīcis amāre.
atque haec jam prīmō dēpulsus ab ūbere mātris
audeat, inque vicem det mollibus ōra capistrīs
invalidus etiamque tremēns, etiam īnscius aevī.
at tribus exāctīs ubi quārta accesserit aestās,
carpere mox gȳrum incipiat gradibusque sonāre
compositīs, sinuetque alterna volūmina crūrum,
sitque labōrantī similis; tum cursibus aurās
tum vocet, ac per aperta volāns ceu līber habēnīs
aequora vix summā vestīgia pōnat harēnā:
quālis Hyperboreīs Aquilō cum dēnsus ab ōrīs
incubuit, Scythiaeque hiemēs atque ārida differt
nūbila; tum segetēs altae campīque natantēs
lēnibus horrēscunt flābrīs, summaeque sonōrem
dant silvae, longīque urgent ad lītora flūctūs;
ille volat simul arva fugā simul aequora verrēns.
hinc vel ad Ēlēī mētās et maxima campī
sūdābit spatia et spūmās aget ōre cruentās,
Belgica vel mollī melius feret esseda collō.
tum dēmum crassā magnum farrāgine corpus
crēscere jam domitīs sinitō; namque ante domandum
ingentīs tollent animōs, prēnsīque negābunt
verbera lenta patī et dūrīs pārēre lupātīs.
Sed nōn ūlla magis vīrīs industria firmat
quam Venerem et caecī stimulōs āvertere amōris,
sīve boum sīve est cui grātior ūsus equōrum.
atque ideō taurōs procul atque in sōla relēgant
pāscua post montem oppositum et trāns flūmina lāta,
aut intus clausōs satura ad praesēpia servant.
carpit enim vīrīs paulātim ūritque videndō
fēmina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae
dulcibus illa quidem inlecebrīs, et saepe superbōs
cornibus inter sē subigit dēcernere amantīs.
pāscitur in magnā Sīlā fōrmōsa juvenca:
illī alternantēs multā vī proelia miscent
vulneribus crēbrīs; lavit āter corpora sanguis,
versaque in obnīxōs urgentur cornua vastō
cum gemitū; reboant silvaeque et longus Olympus.
nec mōs bellantīs ūnā stabulāre, sed alter
victus abit longēque ignōtīs exsulat ōrīs,
multa gemēns ignōminiam plāgāsque superbī
victōris, tum quōs āmīsit inultus amōrēs,
et stabula aspectāns rēgnīs excessit avītīs.
ergō omnī cūrā vīrīs exercet et inter
dūra jacet pernox īnstrātō saxa cubīlī
frondibus hirsūtīs et cārice pāstus acūtā,
et temptat sēsē atque īrāscī in cornua discit
arboris obnīxus truncō, ventōsque lacessit
ictibus, et sparsā ad pugnam prōlūdit harēnā.
post ubi collēctum rōbur vīrēsque refectae,
signa movet praecepsque oblītum fertur in hostem:
flūctus utī mediō coepit cum albēscere pontō,
longius ex altōque sinum trahit, utque volūtus
ad terrās immāne sonat per saxa neque ipsō
monte minor prōcumbit, at īmā exaestuat undā
verticibus nigramque altē subjectat harēnam.
Omne adeō genus in terrīs hominumque ferārumque
et genus aequoreum, pecudēs pictaeque volucrēs,
in furiās ignemque ruunt: amor omnibus īdem.
tempore nōn aliō catulōrum oblīta leaena
saevior errāvit campīs, nec fūnera vulgō
tam multa īnfōrmēs ursī strāgemque dedēre
per silvās; tum saevus aper, tum pessima tigris;
heu male tum Libyae sōlīs errātur in agrīs.
nōnne vidēs ut tōta tremor pertemptet equōrum
corpora, sī tantum nōtās odor attulit aurās?
ac neque eōs jam frēna virum neque verbera saeva,
nōn scopulī rūpēsque cavae atque objecta retardant
flūmina correptōsque undā torquentia montīs.
ipse ruit dentēsque Sabellicus exacuit sūs
et pede prōsubigit terram, fricat arbore costās
atque hinc atque illinc umerōs ad vulnera dūrat.
quid juvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
dūrus amor? nempe abruptīs turbāta procellīs
nocte natat caecā sērus freta, quem super ingēns
porta tonat caelī, et scopulīs inlīsa reclāmant
aequora; nec miserī possunt revocāre parentēs,
nec moritūra super crūdēlī fūnere virgō.
quid lyncēs Bacchī variae et genus ācre lupōrum
atque canum? quid quae imbellēs dant proelia cervī?
scīlicet ante omnīs furor est īnsignis equārum;
et mentem Venus ipsa dedit, quō tempore Glaucī
Potniades mālīs membra absūmpsēre quadrīgae.
illās dūcit amor trāns Gargara trānsque sonantem
Ascanium; superant montīs et flūmina trānant.
continuōque avidīs ubi subdita flamma medullīs
(vēre magis, quia vēre calor redit ossibus), illae
ōre omnēs versae in Zephyrum stant rūpibus altīs,
exceptantque levīs aurās, et saepe sine ūllīs
conjugiīs ventō gravidae (mīrābile dictū)
saxa per et scopulōs et dēpressās convallīs
diffugiunt, nōn, Eure, tuōs neque sōlis ad ortūs,
in Boreān Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
nāscitur et pluviō contrīstat frīgore caelum.
hīc dēmum, hippomanes vērō quod nōmine dīcunt
pāstōrēs, lentum dēstillat ab inguine vīrus,
hippomanes, quod saepe malae lēgēre novercae
miscueruntque herbās et nōn innoxia verba.
Sed fugit intereā, fugit inreparābile tempus,
singula dum captī circumvectāmur amōre.
hoc satis armentīs: superat pars altera cūrae,
lānigerōs agitāre gregēs hirtāsque capellās;
hic labor, hinc laudem fortēs spērāte colōnī.
nec sum animī dubius verbīs ea vincere magnum
quam sit et angustīs hunc addere rēbus honōrem;
sed mē Parnāsī dēserta per ardua dulcis
raptat amor; juvat īre jugīs, quā nūlla priōrum
Castaliam mollī dēvertitur orbita clīvō.
nunc, veneranda Palēs, magnō nunc ōre sonandum.
Incipiēns stabulīs ēdīcō in mollibus herbam
carpere ovīs, dum mox frondōsa redūcitur aestās,
et multā dūram stipulā filicumque maniplīs
sternere subter humum, glaciēs nē frīgida laedat
molle pecus scabiemque ferat turpīsque podagrās.
post hinc dīgressus jubeō frondentia caprīs
arbuta sufficere et fluviōs praebēre recentīs,
et stabula ā ventīs hībernō oppōnere sōlī
ad medium conversa diem, cum frīgidus ōlim
jam cadit extrēmōque inrōrat Aquārius annō.
hae quoque nōn cūrā nōbīs leviōre tuendae,
nec minor ūsus erit, quamvīs Mīlēsia magnō
vellera mūtentur Tyriōs incocta rubōrēs.
dēnsior hinc subolēs, hinc largī cōpia lactis;
quam magis exhaustō spūmāverit ūbere mulctra,
laeta magis pressīs mānābunt flūmina mammīs.
nec minus intereā barbās incānaque menta
Cīnyphiī tondent hircī saetāsque comantīs
ūsum in castrōrum et miserīs vēlāmina nautīs.
pāscuntur vērō silvās et summa Lycaeī,
horrentīsque rubōs et amantīs ardua dūmōs,
atque ipsae memorēs redeunt in tēcta suōsque
dūcunt et gravidō superant vix ūbere līmen.
ergō omnī studiō glaciem ventōsque nivālīs,
quō minor est illīs cūrae mortālis egestās,
āvertēs, vīctumque ferēs et virgea laetus
pābula, nec tōtā claudēs faenīlia brūmā.
At vērō Zephyrīs cum laeta vocantibus aestās
in saltūs utrumque gregem atque in pāscua mittet,
Lūciferī prīmō cum sīdere frīgida rūra
carpāmus, dum māne novum, dum grāmina cānent,
et rōs in tenerā pecorī grātissimus herbā.
inde ubi quārta sitim caelī collēgerit hōra
et cantū querulae rumpent arbusta cicādae,
ad puteōs aut alta gregēs ad stāgna jubēbō
currentem īlignīs pōtāre canālibus undam;
aestibus at mediīs umbrōsam exquīrere vallem,
sīcubi magna Jovis antīquō rōbore quercus
ingentīs tendat rāmōs, aut sīcubi nigrum
īlicibus crēbrīs sacrā nemus accubet umbrā;
tum tenuīs dare rūrsus aquās et pāscere rūrsus
sōlis ad occāsum, cum frīgidus āera Vesper
temperat, et saltūs reficit jam rōscida lūna,
lītoraque alcyonēn resonant, acalanthida dūmī.
Quid tibi pāstōrēs Libyae, quid pāscua versū
prōsequar et rārīs habitāta mapālia tēctīs?
saepe diem noctemque et tōtum ex ōrdine mēnsem
pāscitur itque pecus longa in dēserta sine ūllīs
hospitiīs: tantum campī jacet. omnia sēcum
armentārius Āfer agit, tēctumque laremque
armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
nōn secus ac patriīs ācer Rōmānus in armīs
injūstō sub fasce viam cum carpit, et hostī
ante exspectātum positīs stat in agmine castrīs.
At nōn quā Scythiae gentēs Maeōtiaque unda,
turbidus et torquēns flāventīs Hister harēnās,
quāque redit medium Rhodopē porrēcta sub axem.
illīc clausa tenent stabulīs armenta, neque ūllae
aut herbae campō appārent aut arbore frondēs;
sed jacet aggeribus niveīs īnfōrmis et altō
terra gelū lātē septemque adsurgit in ulnās.
semper hiems, semper spīrantēs frīgora Caurī;
tum Sōl pallentīs haud umquam discutit umbrās,
nec cum invectus equīs altum petit aethera, nec cum
praecipitem Ōceanī rubrō lavit aequore currum.
concrēscunt subitae currentī in flūmine crustae,
undaque jam tergō ferrātōs sustinet orbīs,
puppibus illa prius, patulīs nunc hospita plaustrīs;
aeraque dissiliunt vulgō, vestēsque rigēscunt
indūtae, caeduntque secūribus ūmida vīna,
et tōtae solidam in glaciem vertēre lacūnae,
stīriaque impexīs indūruit horrida barbīs.
intereā tōtō nōn sētius āere ningit:
intereunt pecudēs, stant circumfūsa pruīnīs
corpora magna boum, cōnfertōque agmine cervī
torpent mōle novā et summīs vix cornibus exstant.
hōs nōn immissīs canibus, nōn cassibus ūllīs
pūniceaeve agitant pavidōs formīdine pennae,
sed frūstrā oppositum trūdentīs pectore montem
comminus obtruncant ferrō graviterque rudentīs
caedunt et magnō laetī clāmōre reportant.
ipsī in dēfossīs specubus sēcūra sub altā
ōtia agunt terrā, congestaque rōbora tōtāsque
advolvēre focīs ulmōs ignīque dedēre.
hīc noctem lūdō dūcunt, et pōcula laetī
fermentō atque acidīs imitantur vītea sorbīs.
tālis Hyperboreō Septem subjecta triōnī
gēns effrēna virum Rhīphaeō tunditur Eurō
et pecudum fulvīs vēlātur corpora saetīs.
Sī tibi lānitium cūrae, prīmum aspera silva
lappaeque tribolīque absint; fuge pābula laeta;
continuōque gregēs vīllīs lege mollibus albōs.
illum autem, quamvīs ariēs sit candidus ipse,
nigra subest ūdō tantum cui lingua palātō,
reice, nē maculīs īnfuscet vellera pullīs
nascentum, plēnōque alium circumspice campō.
mūnere sīc niveō lānae, sī crēdere dignum est,
Pān deus Arcadiae captam tē, Lūna, fefellit
in nemora alta vocāns; nec tū aspernāta vocantem.
At cui lactis amor, cytisum lōtōsque frequentīs
ipse manū salsāsque ferat praesēpibus herbās:
hinc et amant fluviōs magis, et magis ūbera tendunt
et salis occultum referunt in lacte sapōrem.
multī etiam excrētōs prohibent ā mātribus haedōs,
prīmaque ferrātīs praefīgunt ōra capistrīs.
quod surgente diē mulsēre hōrīsque diurnīs,
nocte premunt; quod jam tenebrīs et sōle cadente,
sub lūcem: exportant calathīs (adit oppida pāstor),
aut parcō sale contingunt hiemīque repōnunt.
Nec tibi cūra canum fuerit postrēma, sed ūnā
vēlōcīs Spartae catulōs ācremque Molossum
pāsce serō pinguī. numquam cūstōdibus illīs
nocturnum stabulīs fūrem incursūsque lupōrum
aut impācātōs ā tergō horrēbis Hibērōs.
saepe etiam cursū timidōs agitābis onagrōs,
et canibus leporem, canibus vēnābere dammās;
saepe volūtābrīs pulsōs silvestribus aprōs
lātrātū turbābis agēns, montīsque per altōs
ingentem clāmōre premēs ad rētia cervum.
Disce et odōrātam stabulīs accendere cedrum
galbaneōque agitāre gravīs nīdōre chelydrōs.
saepe sub immōtīs praesēpibus aut mala tāctū
vīpera dēlituit caelumque exterrita fūgit,
aut tēctō adsuētus coluber succēdere et umbrae
(pestis acerba boum) pecorīque aspergere vīrus
fōvit humum. cape saxa manū, cape rōbora, pāstor,
tollentemque minās et sībila colla tumentem
dēice! jamque fugā timidum caput abdidit altē,
cum mediī nexūs extrēmaeque agmina caudae
solvuntur, tardōsque trahit sinus ultimus orbīs.
est etiam ille malus Calabrīs in saltibus anguis
squāmea convolvēns sublātō pectore terga
atque notīs longam maculōsus grandibus alvum,
quī, dum amnēs ūllī rumpuntur fontibus et dum
vēre madent ūdō terrae ac pluviālibus Austrīs,
stāgna colit rīpīsque habitāns hīc piscibus ātram
improbus ingluviem rānīsque loquācibus explet;
postquam exusta palūs terraeque ārdōre dehīscunt,
exsilit in siccum, et flammantia lūmina torquēns
saevit agrīs asperque sitī atque exterritus aestū.
nē mihi tum mollīs sub dīvō carpere somnōs
neu dorsō nemoris libeat jacuisse per herbās,
cum positīs novus exuviīs nitidusque juventā
volvitur, aut catulōs tēctīs aut ōva relinquēns,
arduus ad sōlem et linguīs micat ōre trisulcīs.
Morbōrum quoque tē causās et signa docēbō.
turpis ovīs temptat scabiēs, ubi frīgidus imber
altius ad vīvum persēdit et horrida cānō
brūma gelū, vel cum tōnsīs inlōtus adhaesit
sūdor, et hirsūtī secuērunt corpora veprēs.
dulcibus idcircō fluviīs pecus omne magistrī
perfundunt, ūdīsque ariēs in gurgite villīs
mersātur, missusque secundō dēfluit amnī;
aut tōnsum trīstī contingunt corpus amurcā
et spūmās miscent argentī et sulfura vīva
Īdaeāsque picēs et pinguīs unguine cērās
scillamque elleborōsque gravīs nigrumque bitūmen.
nōn tamen ūlla magis praesēns fortūna labōrum est
quam sī quis ferrō potuit rescindere summum
ulceris ōs: alitur vitium vīvitque tegendō,
dum medicās adhibēre manūs ad vulnera pāstor
abnegat et meliōra deōs sedet ōmina poscēns.
quīn etiam, īma dolor bālantum lāpsus ad ossa
cum furit atque artūs dēpāscitur ārida febris,
prōfuit incēnsōs aestūs āvertere et inter
īma ferīre pedis salientem sanguine vēnam,
Bīsaltae quō mōre solent ācerque Gelōnus,
cum fugit in Rhodopēn atque in dēserta Getārum,
et lac concrētum cum sanguine pōtat equīnō.
quam procul aut mollī succēdere saepius umbrae
vīderis aut summās carpentem ignāvius herbās
extrēmamque sequī, aut mediō prōcumbere campō
pāscentem et sērae sōlam dēcēdere noctī—
continuō culpam ferrō compesce, priusquam
dīra per incautum serpant contāgia vulgus.
nōn tam crēber agēns hiemem ruit aequore turbō
quam multae pecudum pestēs. nec singula morbī
corpora corripiunt, sed tōta aestīva repente,
spemque gregemque simul cūnctamque ab orīgine gentem.
tum sciat, āeriās Alpīs et Nōrica sī quis
castella in tumulīs et Iāpydis arva Timāvī
nunc quoque post tantō videat, dēsertaque rēgna
pāstōrum et longē saltūs lātēque vacantīs.
Hīc quondam morbō caelī miseranda coorta est
tempestās tōtōque autumnī incanduit aestū
et genus omne necī pecudum dedit, omne ferārum,
corrūpitque lacūs, īnfēcit pābula tābō.
nec via mortis erat simplex; sed ubi ignea vēnīs
omnibus ācta sitis miserōs addūxerat artūs,
rūrsus abundābat fluidus liquor omniaque in sē
ossa minūtātim morbō conlāpsa trahēbat.
saepe in honōre deum mediō stāns hostia ad āram,
lānea dum niveā circumdatur īnfula vittā,
inter cūnctantīs cecidit moribunda ministrōs;
aut sī quam ferrō mactāverat ante sacerdōs,
inde neque impositīs ārdent altāria fibrīs,
nec respōnsa potest cōnsultus reddere vātēs,
ac vix suppositī tinguntur sanguine cultrī
summaque jējūnā saniē īnfuscātur harēna.
hinc laetīs vitulī vulgō moriuntur in herbīs
et dulcīs animās plēna ad praesēpia reddunt;
hinc canibus blandīs rabiēs venit, et quatit aegrōs
tussis anhēla suēs ac faucibus angit obēsīs.
lābitur īnfēlīx studiōrum atque immemor herbae
victor equus fontīsque āvertitur et pede terram
crēbra ferit; dēmissae aurēs, incertus ibīdem
sūdor et ille quidem moritūrīs frīgidus; āret
pellis et ad tāctum tractantī dūra resistit.
haec ante exitium prīmīs dant signa diēbus:
sīn in prōcessū coepit crūdēscere morbus,
tum vērō ārdentēs oculī atque attractus ab altō
spīritus, interdum gemitū gravis, īmaque longō
īlia singultū tendunt, it nāribus āter
sanguis, et obsessās faucēs premit aspera lingua.
prōfuit īnsertō laticēs īnfundere cornū
Lēnaeōs; ea vīsa salūs morientibus ūna.
mox erat hoc ipsum exitiō, furiīsque refectī
ārdēbant, ipsīque suōs jam morte sub aegrā
(dī meliōra piīs, errōremque hostibus illum!)
discissōs nūdīs laniābant dentibus artūs.
ecce autem dūrō fūmāns sub vōmere taurus
concidit et mixtum spūmīs vomit ōre cruōrem
extrēmōsque ciet gemitūs. it trīstis arātor
maerentem abjungēns frāternā morte juvencum,
atque opere in mediō dēfīxa relīquit arātra.
nōn umbrae altōrum nemorum, nōn mollia possunt
prāta movēre animum, nōn quī per saxa volūtus
pūrior ēlectrō campum petit amnis; at īma
solvuntur latera, atque oculōs stupor urget inertīs
ad terramque fluit dēvexō pondere cervīx.
quid labor aut benefacta juvant? quid vōmere terrās
invertisse gravīs? atquī nōn Massica Bacchī
mūnera, nōn illīs epulae nocuēre repostae:
frondibus et vīctū pāscuntur simplicis herbae,
pōcula sunt fontēs liquidī atque exercita cursū
flūmina, nec somnōs abrumpit cūra salūbrīs.
tempore nōn aliō dīcunt regiōnibus illīs
quaesītās ad sacra bovēs Jūnōnis et ūrīs
imparibus ductōs alta ad dōnāria currūs.
ergō aegrē rāstrīs terram rīmantur, et ipsīs
unguibus īnfodiunt frūgēs, montīsque per altōs
contentā cervīce trahunt strīdentia plaustra.
nōn lupus īnsidiās explōrat ovīlia circum
nec gregibus nocturnus obambulat: ācrior illum
cūra domat; timidī dammae cervīque fugācēs
nunc interque canēs et circum tēcta vagantur.
jam maris immēnsī prōlem et genus omne natantum
lītore in extrēmō ceu naufraga corpora flūctus
prōluit; īnsolitae fugiunt in flūmina phōcae.
interit et curvīs frūstrā dēfēnsa latebrīs
vīpera et attonitī squāmīs astantibus hydrī.
ipsīs est āēr avibus nōn aequus, et illae
praecipitēs altā vītam sub nūbe relinquunt.
praetereā jam nec mūtārī pābula rēfert,
quaesītaeque nocent artēs; cessēre magistrī,
Phillyridēs Chīrōn Amythāoniusque Melampūs.
saevit et in lūcem Stygiīs ēmissa tenebrīs
pallida Tīsiphonē Morbōs agit ante Metumque,
inque diēs avidum surgēns caput altius effert.
bālātū pecorum et crēbrīs mūgītibus amnēs
ārentēsque sonant rīpae collēsque supīnī.
jamque catervātim dat strāgem atque aggerat ipsīs
in stabulīs turpī dīlāpsa cadāvera tābō,
dōnec humō tegere ac foveīs abscondere discunt.
nam neque erat coriīs ūsus, nec vīscera quisquam
aut undīs abolēre potest aut vincere flammā;
nē tondēre quidem morbō inluviēque perēsa
vellera nec tēlās possunt attingere putrīs;
vērum etiam invīsōs sī quis temptārat amictūs,
ārdentēs papulae atque immundus olentia sūdor
membra sequēbātur, nec longō deinde morantī
tempore contāctōs artūs sacer ignis edēbat.