Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1§ 1 Book 2§ 2 Book 3§ 3 Book 4§ 4
Vergil · Georgics

Book 2

Text kindly provided by Hypotactic

Hāctenus arvōrum cultūs et sīdera caelī;
nunc tē, Bacche, canam, nec nōn silvestria tēcum
virgulta et prōlem tardē crēscentis olīvae.
hūc, pater ō Lēnaee: tuīs hīc omnia plēna
mūneribus, tibi pampineō gravidus autumnō
flōret ager, spūmat plēnīs vīndēmia labrīs;
hūc, pater ō Lēnaee, venī, nūdātaque mustō
tinge novō mēcum dēreptīs crūra coturnīs.
Prīncipiō arboribus varia est nātūra creandīs.
namque aliae nūllīs hominum cōgentibus ipsae
sponte suā veniunt campōsque et flūmina lātē
curva tenent, ut molle siler lentaeque genistae,
pōpulus et glaucā cānentia fronde salicta;
pars autem positō surgunt dē sēmine, ut altae
castaneae, nemorumque Jovī quae maxima frondet
aesculus, atque habitae Grāīs ōrācula quercūs.
pullulat ab rādīce aliīs dēnsissima silva,
ut cerasīs ulmīsque; etiam Parnāsia laurus
parva sub ingentī mātris sē subicit umbrā.
hōs nātūra modōs prīmum dedit, hīs genus omne
silvārum fruticumque viret nemorumque sacrōrum.
sunt aliī, quōs ipse viā sibi repperit ūsus:
hic plantās tenerō abscindēns dē corpore mātrum
dēposuit sulcīs, hic stirpēs obruit arvō,
quadrifidāsque sudēs et acūtō rōbore vallōs.
silvārumque aliae pressōs prōpāginis arcūs
exspectant et vīva suā plantāria terrā;
nīl rādīcis egent aliae summumque putātor
haud dubitat terrae referēns mandāre cacūmen.
quīn et caudicibus sectīs (mīrābile dictū)
trūditur ē siccō rādīx oleāgina lignō;
et saepe alterius rāmōs impūne vidēmus
vertere in alterius, mūtātamque īnsita māla
ferre pirum et prūnīs lapidōsa rubēscere corna.
Quārē agite ō propriōs generātim discite cultūs,
agricolae, frūctūsque ferōs mollīte colendō,
neu sēgnēs jaceant terrae. juvat Ismara Bacchō
cōnserere atque oleā magnum vestīre Taburnum.
tūque ades inceptumque ūnā dēcurre labōrem,
ō decus, ō fāmae meritō pars maxima nostrae,
Maecēnās, pelagōque volāns dā vēla patentī.
nōn ego cūncta meīs amplectī versibus optō,
nōn, mihi sī linguae centum sint ōraque centum,
ferrea vōx. ades et prīmī lege lītoris ōram;
in manibus terrae. nōn hīc tē carmine fictō
atque per ambāgēs et longa exōrsa tenēbō.
Sponte suā quae sē tollunt in lūminis ōrās,
īnfēcunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
quippe solō nātūra subest. tamen haec quoque, sī quis
īnserat aut scrobibus mandet mūtāta subāctīs,
exuerint silvestrem animum, cultūque frequentī
in quāscumque volēs artīs haud tarda sequentur.
nec nōn et, sterilis quae stirpibus exit ab īmīs,
hoc faciat, vacuōs sī sit dīgesta per agrōs;
nunc altae frondēs et rāmī mātris opācant
crēscentīque adimunt fētūs ūruntque ferentem.
jam quae sēminibus jactīs sē sustulit arbōs,
tarda venit sērīs factūra nepōtibus umbram,
pōmaque dēgenerant sūcōs oblīta priōrēs
et turpīs avibus praedam fert ūva racēmōs.
scīlicet omnibus est labor impendendus, et omnēs
cōgendae in sulcum ac multā mercēde domandae.
sed truncīs oleae melius, prōpāgine vītēs
respondent, solidō Paphiae dē rōbore myrtūs,
plantīs ēdūrae corylī. nāscuntur et ingēns
fraxinus Herculeaeque arbōs umbrōsa corōnae,
Chāoniīque patris glandēs; etiam ardua palma
nāscitur et cāsūs abiēs vīsūra marīnōs.
īnseritur vērō et nucis arbutus horrida fētū,
et sterilēs platanī mālōs gessēre valentīs,
castaneae fāgōs; ornusque incānuit albō
flōre pirī glandemque suēs frēgēre sub ulmīs.
Nec modus īnserere atque oculōs impōnere simplex.
nam quā sē mediō trūdunt dē cortice gemmae
et tenuīs rumpunt tunicās, angustus in ipsō
fit nōdō sinus; hūc aliēnā ex arbore germen
inclūdunt ūdōque docent inolēscere librō.
aut rūrsum ēnōdēs truncī resecantur, et altē
finditur in solidum cuneīs via, deinde ferācēs
plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingēns
exiit ad caelum rāmīs fēlīcibus arbōs,
mīrāta estque novās frondēs et nōn sua pōma.
Praetereā genus haud ūnum nec fortibus ulmīs
nec salicī lōtōque neque Īdaeīs cyparissīs,
nec pinguēs ūnam in faciem nāscuntur olīvae,
orchades et radiī et amārā pausia bācā,
pōmaque et Alcinoī silvae, nec surculus īdem
Crustumiīs Syriīsque pirīs gravibusque volēmīs.
nōn eadem arboribus pendet vīndēmia nostrīs
quam Mēthymnaeō carpit dē palmite Lesbos;
sunt Thasiae vītēs, sunt et Mareōtides albae,
pinguibus hae terrīs habilēs, leviōribus illae,
et passō psithia ūtilior tenuisque lagēos
temptātūra pedēs ōlim vīnctūraque linguam,
purpureae preciaeque et, quō tē carmine dīcam,
Rhaetica? nec cellīs ideō contende Falernīs.
sunt et Aminnēae vītēs, firmissima vīna,
Tmōlius adsurgit quibus et rēx ipse Phanaeus,
argītisque minor, cui nōn certāverit ūlla
aut tantum fluere aut totidem dūrāre per annōs.
nōn ego tē, dīs et mēnsīs accepta secundīs,
trānsierim, Rhodia, et tumidīs, būmaste, racēmīs.
sed neque quam multae speciēs nec nōmina quae sint
est numerus, neque enim numerō comprēndere rēfert;
quem quī scīre velit, Libycī velit aequoris īdem
dīcere quam multae Zephyrō turbentur harēnae
aut, ubi nāvigiīs violentior incidit Eurus,
nōsse quot Īoniī veniant ad lītora flūctūs.
Nec vērō terrae ferre omnēs omnia possunt.
flūminibus salicēs crassīsque palūdibus alnī
nāscuntur, sterilēs saxōsīs montibus ornī;
lītora myrtētīs laetissima; dēnique apertōs
Bacchus amat collīs, Aquilōnem et frīgora taxī.
aspice et extrēmīs domitum cultōribus orbem
Ēōāsque domōs Arabum pictōsque Gelōnōs:
dīvīsae arboribus patriae. sōla India nigrum
fert hebenum, sōlīs est tūrea virga Sabaeīs.
quid tibi odōrātō referam sūdantia lignō
balsamaque et bācās semper frondentis acanthī?
quid nemora Aethiopum mollī cānentia lānā,
velleraque ut foliīs dēpectant tenuia Sērēs?
aut quōs Ōceanō propior gerit India lūcōs,
extrēmī sinus orbis, ubi āera vincere summum
arboris haud ūllae jactū potuēre sagittae?
et gēns illa quidem sūmptīs nōn tarda pharetrīs.
Mēdia fert trīstīs sūcōs tardumque sapōrem
fēlīcis mālī, quō nōn praesentius ūllum,
pōcula sī quandō saevae īnfēcēre novercae,
[miscueruntque herbās et nōn innoxia verba,]
auxilium venit ac membrīs agit ātra venēna.
ipsa ingēns arbōs faciemque simillima laurō,
et, sī nōn alium lātē jactāret odōrem,
laurus erat: folia haud ūllīs lābentia ventīs,
flōs ad prīma tenāx; animās et olentia Mēdī
ōra fovent illō et senibus medicantur anhēlīs.
Sed neque Mēdōrum silvae, dītissima terra,
nec pulcher Gangēs atque aurō turbidus Hermus
laudibus Ītaliae certent, nōn Bactra neque Indī
tōtaque tūriferīs Panchāia pinguis harēnīs.
haec loca nōn taurī spīrantēs nāribus ignem
invertēre satīs immānis dentibus hydrī,
nec galeīs dēnsīsque virum seges horruit hastīs;
sed gravidae frūgēs et Bacchī Massicus ūmor
implēvēre; tenent oleae armentaque laeta.
hinc bellātor equus campō sēsē arduus īnfert,
hinc albī, Clītumne, gregēs et maxima taurus
victima, saepe tuō perfūsī flūmine sacrō,
Rōmānōs ad templa deum dūxēre triumphōs.
hīc vēr adsiduum atque aliēnīs mēnsibus aestās:
bis gravidae pecudēs, bis pōmīs ūtilis arbōs.
at rabidae tigrēs absunt et saeva leōnum
sēmina, nec miserōs fallunt aconīta legentīs,
nec rapit immēnsōs orbīs per humum neque tantō
squāmeus in spīram tractū sē colligit anguis.
adde tot ēgregiās urbēs operumque labōrem,
tot congesta manū praeruptīs oppida saxīs
flūminaque antīquōs subter lābentia mūrōs.
an mare quod suprā memorem, quodque adluit īnfrā?
anne lacūs tantōs? tē, Lārī maxime, tēque,
flūctibus et fremitū adsurgēns Bēnāce marīnō?
an memorem portūs Lucrīnōque addita claustra
atque indignātum magnīs strīdōribus aequor,
Jūlia quā pontō longē sonat unda refūsō
Tyrrhēnusque fretīs immittitur aestus Avernīs?
haec eadem argentī rīvōs aerisque metalla
ostendit vēnīs atque aurō plūrima flūxit.
haec genus ācre virum, Marsōs pūbemque Sabellam
adsuētumque malō Ligurem Volscōsque verūtōs
extulit, haec Deciōs Mariōs magnōsque Camillōs,
Scīpiadās dūrōs bellō et tē, maxime Caesar,
quī nunc extrēmīs Asiae jam victor in ōrīs
imbellem āvertis Rōmānīs arcibus Indum.
salvē, magna parēns frūgum, Sāturnia tellūs,
magna virum: tibi rēs antīquae laudis et artem
ingredior sānctōs ausus reclūdere fontīs,
Ascraeumque canō Rōmāna per oppida carmen.
Nunc locus arvōrum ingeniīs, quae rōbora cuique,
quis color et quae sit rēbus nātūra ferendīs.
difficilēs prīmum terrae collēsque malignī,
tenuis ubi argilla et dūmōsīs calculus arvīs,
Palladiā gaudent silvā vīvācis olīvae:
indiciō est tractū surgēns oleaster eōdem
plūrimus et strātī bācīs silvestribus agrī.
at quae pinguis humus dulcīque ūlīgine laeta,
quīque frequēns herbīs et fertilis ūbere campus,
quālem saepe cavā montis convalle solēmus
dēspicere (hūc summīs līquuntur rūpibus amnēs
fēlīcemque trahunt līmum), quīque ēditus Austrō
et filicem curvīs invīsam pāscit arātrīs:
hic tibi praevalidās ōlim multōque fluentīs
sufficiet Bacchō vītīs, hic fertilis ūvae,
hic laticis, quālem paterīs lībāmus et aurō,
īnflāvit cum pinguis ebur Tyrrhēnus ad ārās,
lancibus et pandīs fūmantia reddimus exta.
sīn armenta magis studium vitulōsque tuērī
aut ovium fētum aut ūrentīs culta capellās,
saltūs et saturī petitō longinqua Tarentī,
et quālem īnfēlīx āmīsit Mantua campum
pāscentem niveōs herbōsō flūmine cycnōs:
nōn liquidī gregibus fontēs, nōn grāmina dēerunt,
et quantum longīs carpent armenta diēbus
exiguā tantum gelidus rōs nocte repōnet.
nigra ferē et pressō pinguis sub vōmere terra
et cui putre solum (namque hoc imitāmur arandō),
optima frūmentīs: nōn ūllō ex aequore cernēs
plūra domum tardīs dēcēdere plaustra juvencīs;
aut unde īrātus silvam dēvēxit arātor
et nemora ēvertit multōs ignāva per annōs,
antīquāsque domōs avium cum stirpibus īmīs
ēruit; illae altum nīdīs petiēre relictīs,
at rudis ēnituit impulsō vōmere campus.
nam jejūna quidem clīvōsī glārea rūris
vix humilīs apibus casiās rōremque ministrat;
et tōfus scaber et nigrīs exēsa chelydrīs
crēta negant aliōs aequē serpentibus agrōs
dulcem ferre cibum et curvās praebēre latebrās.
quae tenuem exhālat nebulam fūmōsque volūcrīs,
et bibit ūmōrem et, cum vult, ex sē ipsa remittit,
quaeque suō semper viridī sē grāmine vestit
nec scabiē et salsā laedit rōbīgine ferrum,
illa tibī laetīs intexet vītibus ulmōs,
illa ferāx oleō est, illam experiēre colendō
et facilem pecorī et patientem vōmeris uncī.
tālem dīves arat Capua et vīcīna Vesaevō
ōra jugō et vacuīs Clanius nōn aequus Acerrīs.
Nunc quō quamque modō possīs cognōscere dīcam.
rāra sit an suprā mōrem sī dēnsa requīrēs
(altera frūmentīs quoniam favet, altera Bacchō,
dēnsa magis Cererī, rārissima quaeque Lyaeō),
ante locum capiēs oculīs, altēque jubēbis
in solidō puteum dēmittī, omnemque repōnēs
rūrsus humum et pedibus summās aequābis harēnās.
sī dēerunt, rārum pecorīque et vītibus almīs
aptius ūber erit; sīn in sua posse negābunt
īre loca et scrobibus superābit terra replētīs,
spissus ager: glaebās cūnctantīs crassaque terga
exspectā et validīs terram prōscinde juvencīs.
salsa autem tellūs et quae perhibētur amāra
(frūgibus īnfēlīx ea, nec mānsuēscit arandō
nec Bacchō genus aut pōmīs sua nōmina servat)
tāle dabit specimen. tū spissō vīmine quālōs
cōlaque prēlōrum fūmōsīs dēripe tēctīs;
hūc ager ille malus dulcēsque ā fontibus undae
ad plēnum calcentur: aqua ēluctābitur omnis
scīlicet et grandēs ībunt per vīmina guttae;
at sapor indicium faciet manifēstus et ōra
trīstia temptantum sēnsū torquēbit amārō.
pinguis item quae sit tellūs, hōc dēnique pactō
discimus: haud umquam manibus jactāta fatīscit,
sed picis in mōrem ad digitōs lentēscit habendō.
ūmida majōrēs herbās alit, ipsaque jūstō
laetior. ā, nimium nē sit mihi fertilis illa,
nec sē praevalidam prīmīs ostendat aristīs!
quae gravis est ipsō tacitam sē pondere prōdit,
quaeque levis. prōmptum est oculīs praediscere nigram,
et quis cui color. at scelerātum exquīrere frīgus
difficile est: piceae tantum taxīque nocentēs
interdum aut hederae pandunt vestīgia nigrae.
Hīs animadversīs terram multō ante mementō
excoquere et magnōs scrobibus concīdere montīs,
ante supīnātās Aquilōnī ostendere glaebās
quam laetum īnfodiās vītis genus. optima putrī
arva solō: id ventī cūrant gelidaeque pruīnae
et labefacta movēns rōbustus jūgera fossor.
at sī quōs haud ūlla virōs vigilantia fūgit,
ante locum similem exquīrunt, ubi prīma parētur
arboribus seges et quō mox dīgesta ferātur,
mūtātam ignōrent subitō nē sēmina mātrem.
quīn etiam caelī regiōnem in cortice signant,
ut, quō quaeque modo steterit, quā parte calōrēs
austrīnōs tulerit, quae terga obverterit axī,
restituant: adeō in tenerīs cōnsuēscere multum est.
collibus an plānō melius sit pōnere vītem,
quaere prius. sī pinguis agrōs mētābere campī,
dēnsa sere (in dēnsō nōn sēgnior ūbere Bacchus);
sīn tumulīs acclīve solum collīsque supīnōs,
indulgē ōrdinibus; nec sētius omnis in unguem
arboribus positīs sectō via līmite quadret:
ut saepe ingentī bellō cum longa cohortīs
explicuit legiō et campō stetit agmen apertō,
dērēctaeque aciēs ac lātē fluctuat omnis
aere renīdentī tellūs, necdum horrida miscent
proelia, sed dubius mediīs Mārs errat in armīs.
omnia sint paribus numerīs dīmēnsa viārum,
nōn animum modo utī pāscat prōspectus inānem,
sed quia nōn aliter vīrīs dabit omnibus aequās
terra, neque in vacuum poterunt sē extendere rāmī.
Forsitan et scrobibus quae sint fastīgia quaerās.
ausim vel tenuī vītem committere sulcō;
altior ac penitus terrae dēfīgitur arbōs,
aesculus in prīmīs, quae quantum vertice ad aurās
aetheriās, tantum rādīce in Tartara tendit.
ergō nōn hiemēs illam, nōn flābra neque imbrēs
convellunt: immōta manet multōsque nepōtēs,
multa virum volvēns dūrandō saecula vincit,
tum fortīs lātē rāmōs et bracchia tendēns
hūc illūc media ipsa ingentem sustinet umbram.
Nēve tibi ad sōlem vergant vīnēta cadentem,
nēve inter vītīs corylum sere, nēve flagella
summa pete aut summā dēfringe ex arbore plantās
(tantus amor terrae), neu ferrō laede retūnsō
sēmina, nēve oleae silvestrīs īnsere truncōs.
nam saepe incautīs pāstōribus excidit ignis,
quī fūrtim pinguī prīmum sub cortice tēctus
rōbora comprēndit, frondēsque ēlāpsus in altās
ingentem caelō sonitum dedit; inde secūtus
per rāmōs victor perque alta cacūmina rēgnat,
et tōtum involvit flammīs nemus et ruit ātram
ad caelum piceā crassus cālīgine nūbem,
praesertim sī tempestās ā vertice silvīs
incubuit, glomeratque ferēns incendia ventus.
hoc ubi, nōn ā stirpe valent caesaeque revertī
possunt atque īmā similēs revirēscere terrā;
īnfēlīx superat foliīs oleaster amārīs.
Nec tibi tam prūdēns quisquam persuādeat auctor
tellūrem Boreā rigidam spīrante movēre.
rūra gelū tum claudit hiems, nec sēmine jactō
concrētam patitur rādīcem adfīgere terrae.
optima vīnētīs satiō, cum vēre rubentī
candida vēnit avis longīs invīsa colubrīs,
prīma vel autumnī sub frīgora, cum rapidus Sōl
nōndum hiemem contingit equīs, jam praeterit aestās.
vēr adeō frondī nemorum, vēr ūtile silvīs,
vēre tument terrae et genitālia sēmina poscunt.
tum pater omnipotēns fēcundīs imbribus Aethēr
conjugis in gremium laetae dēscendit, et omnīs
magnus alit magnō commixtus corpore fētūs.
āvia tum resonant avibus virgulta canōrīs,
et Venerem certīs repetunt armenta diēbus;
parturit almus ager Zephyrīque tepentibus aurīs
laxant arva sinūs; superat tener omnibus ūmor,
inque novōs sōlēs audent sē grāmina tūtō
crēdere, nec metuit surgentīs pampinus Austrōs
aut āctum caelō magnīs Aquilōnibus imbrem,
sed trūdit gemmās et frondēs explicat omnīs.
nōn aliōs prīmā crēscentis orīgine mundī
inlūxisse diēs aliumve habuisse tenōrem
crēdiderim: vēr illud erat, vēr magnus agēbat
orbis et hībernīs parcēbant flātibus Eurī,
cum prīmae lūcem pecudēs hausēre, virumque
terrea prōgeniēs dūrīs caput extulit arvīs,
immissaeque ferae silvīs et sīdera caelō.
nec rēs hunc tenerae possent perferre labōrem,
sī nōn tanta quiēs īret frīgusque calōremque
inter, et exciperet caelī indulgentia terrās.
Quod superest, quaecumque premēs virgulta per agrōs
sparge fimō pinguī et multā memor occule terrā,
aut lapidem bibulum aut squālentīs īnfode conchās;
inter enim lābentur aquae, tenuisque subībit
hālitus, atque animōs tollent sata. jamque repertī
quī saxō super atque ingentis pondere testae
urgērent: hoc effūsōs mūnīmen ad imbrīs,
hoc, ubi hiulca sitī findit Canis aestifer arva.
Sēminibus positīs superest dīdūcere terram
saepius ad capita et dūrōs jactāre bidentīs,
aut pressō exercēre solum sub vōmere et ipsa
flectere luctantīs inter vīnēta juvencōs;
tum lēvīs calamōs et rāsae hastīlia virgae
fraxineāsque aptāre sudēs furcāsque valentīs,
vīribus ēnītī quārum et contemnere ventōs
adsuēscant summāsque sequī tabulāta per ulmōs.
Ac dum prīma novīs adolēscit frondibus aetās,
parcendum tenerīs, et dum sē laetus ad aurās
palmes agit laxīs per pūrum immissus habēnīs,
ipsa aciē nōndum falcis temptanda, sed uncīs
carpendae manibus frondēs interque legendae.
inde ubi jam validīs amplexae stirpibus ulmōs
exierint, tum stringe comās, tum bracchia tondē
(ante reformīdant ferrum), tum dēnique dūra
exercē imperia et rāmōs compesce fluentīs.
Texendae saepēs etiam et pecus omne tenendum,
praecipuē dum frōns tenera imprūdēnsque labōrum;
cui super indignās hiemēs sōlemque potentem
silvestrēs ūrī adsiduē capreaeque sequācēs
inlūdunt, pāscuntur ovēs avidaeque juvencae.
frīgora nec tantum cānā concrēta pruīnā
aut gravis incumbēns scopulīs ārentibus aestās,
quantum illī nocuēre gregēs dūrīque venēnum
dentis et admorsū signāta in stirpe cicātrīx.
nōn aliam ob culpam Bacchō caper omnibus ārīs
caeditur et veterēs ineunt prōscaenia lūdī,
praemiaque ingeniīs pāgōs et compita circum
Thēsīdae posuēre, atque inter pōcula laetī
mollibus in prātīs ūnctōs salvēre per utrēs
nec nōn Ausoniī, Trōjā gēns missa, colōnī
versibus incōmptīs lūdunt rīsūque solūtō,
ōraque corticibus sūmunt horrenda cavātīs,
et tē, Bacche, vocant per carmina laeta, tibīque
oscilla ex altā suspendunt mollia pīnū.
hinc omnis largō pūbēscit vīnea fētū,
complentur vallēsque cavae saltūsque profundī
et quōcumque deus circum caput ēgit honestum.
ergō rīte suum Bacchō dīcēmus honōrem
carminibus patriīs lancēsque et lība ferēmus,
et ductus cornū stābit sacer hircus ad āram
pinguiaque in veribus torrēbimus exta colurnīs.
Est etiam ille labor cūrandīs vītibus alter,
cui numquam exhaustī satis est: namque omne quotannīs
terque quaterque solum scindendum glaebaque versīs
aeternum frangenda bidentibus, omne levandum
fronde nemus. redit agricolīs labor āctus in orbem,
atque in sē sua per vestīgia volvitur annus.
ac jam ōlim, sērās posuit cum vīnea frondēs
frīgidus et silvīs Aquilō dēcussit honōrem,
jam tum ācer cūrās venientem extendit in annum
rūsticus, et curvō Sāturnī dente relictam
persequitur vītem attondēns fingitque putandō.
prīmus humum foditō, prīmus dēvecta cremātō
sarmenta, et vallōs prīmus sub tēcta refertō;
postrēmus metitō. bis vītibus ingruit umbra,
bis segetem dēnsīs obdūcunt sentibus herbae;
dūrus uterque labor: laudātō ingentia rūra,
exiguum colitō. nec nōn etiam aspera rustī
vīmina per silvam et rīpīs fluviālis harundō
caeditur, incultīque exercet cūra salictī.
jam vīnctae vītēs, jam falcem arbusta repōnunt,
jam canit effectōs extrēmus vīnitor antēs;
sollicitanda tamen tellūs pulvisque movendus
et jam mātūrīs metuendus Juppiter ūvīs.
Contrā nōn ūlla est oleīs cultūra, neque illae
prōcurvam exspectant falcem rāstrōsque tenācīs,
cum semel haesērunt arvīs aurāsque tulērunt;
ipsa satis tellūs, cum dente reclūditur uncō,
sufficit ūmōrem et gravidās, cum vōmere, frūgēs.
hōc pinguem et placitam Pācī nūtrītor olīvam.
Pōma quoque, ut prīmum truncōs sēnsēre valentīs
et vīrīs habuēre suās, ad sīdera raptim
vī propriā nītuntur opisque haud indiga nostrae.
nec minus intereā fētū nemus omne gravēscit,
sanguineīsque inculta rubent aviāria bācīs.
tondentur cytisī, taedās silva alta ministrat,
pāscunturque ignēs nocturnī et lūmina fundunt.
et dubitant hominēs serere atque impendere cūram?
quid majōra sequar? salicēs humilēsque genistae,
aut illae pecorī frondem aut pāstōribus umbram
sufficiunt saepemque satīs et pābula mellī.
et juvat undantem buxō spectāre Cytōrum
Nāryciaeque picis lūcōs, juvat arva vidēre
nōn rāstrīs, hominum nōn ūllī obnoxia cūrae.
ipsae Caucasiō sterilēs in vertice silvae,
quās animōsī Eurī adsiduē franguntque feruntque,
dant aliōs aliae fētūs, dant ūtile lignum
nāvigiīs pīnus, domibus cedrumque cupressōsque;
hinc radiōs trīvēre rotīs, hinc tympana plaustrīs
agricolae, et pandās ratibus posuēre carīnās.
vīminibus salicēs fēcundae, frondibus ulmī,
at myrtus validīs hastīlibus et bona bellō
cornus; Itūraeōs taxī torquentur in arcūs.
nec tiliae lēvēs aut tornō rāsile buxum
nōn fōrmam accipiunt ferrōque cavantur acūtō,
nec nōn et torrentem undam levis innatat alnus
missa Padō, nec nōn et apēs exāmina condunt
corticibusque cavīs vitiōsaeque īlicis alvō.
quid memorandum aequē Bacchēia dōna tulērunt?
Bacchus et ad culpam causās dedit; ille furentīs
Centaurōs lētō domuit, Rhoecumque Pholumque
et magnō Hȳlaeum Lapithīs crātēre minantem.
Ō fortūnātōs nimium, sua sī bona nōrint,
agricolās! quibus ipsa procul discordibus armīs
fundit humō facilem vīctum jūstissima tellūs.
sī nōn ingentem foribus domus alta superbīs
māne salūtantum tōtīs vomit aedibus undam,
nec variōs inhiant pulchrā testūdine postīs
inlūsāsque aurō vestīs Ephyrēiaque aera,
alba neque Assyriō fūcātur lāna venēnō,
nec casiā liquidī corrumpitur ūsus olīvī;
at sēcūra quiēs et nescia fallere vīta,
dīves opum variārum, at lātīs ōtia fundīs,
spēluncae vīvīque lacūs, at frīgida tempē
mūgītūsque boum mollēsque sub arbore somnī
nōn absunt; illīc saltūs ac lustra ferārum
et patiēns operum exiguōque adsuēta juventūs,
sacra deum sānctīque patrēs; extrēma per illōs
Jūstitia excēdēns terrīs vestīgia fēcit.
Mē vērō prīmum dulcēs ante omnia Mūsae,
quārum sacra ferō ingentī percussus amōre,
accipiant caelīque viās et sīdera mōnstrent,
dēfectūs sōlis variōs lūnaeque labōrēs;
unde tremor terrīs, quā vī maria alta tumēscant
ōbicibus ruptīs rūrsusque in sē ipsa resīdant,
quid tantum Ōceanō properent sē tingere sōlēs
hībernī, vel quae tardīs mora noctibus obstet.
sīn hās nē possim nātūrae accēdere partīs
frīgidus obstiterit circum praecordia sanguis,
rūra mihi et riguī placeant in vallibus amnēs,
flūmina amem silvāsque inglōrius. ō ubi campī
Sperchēosque et virginibus bacchāta Lacaenīs
Tāygeta! ō quī mē gelidīs convallibus Haemī
sistat, et ingentī rāmōrum prōtegat umbrā!
fēlīx quī potuit rērum cognōscere causās
atque metūs omnīs et inexōrābile fātum
subjēcit pedibus strepitumque Acherontis avārī:
fortūnātus et ille deōs quī nōvit agrestīs
Pānaque Silvānumque senem Nymphāsque sorōrēs.
illum nōn populī fascēs, nōn purpura rēgum
flexit et īnfīdōs agitāns discordia frātrēs,
aut conjūrātō dēscendēns Dācus ab Histrō,
nōn rēs Rōmānae peritūraque rēgna; neque ille
aut doluit miserāns inopem aut invīdit habentī.
quōs rāmī frūctūs, quōs ipsa volentia rūra
sponte tulēre suā, carpsit, nec ferrea jūra
īnsānumque forum aut populī tabulāria vīdit.
sollicitant aliī rēmīs freta caeca, ruuntque
in ferrum, penetrant aulās et līmina rēgum;
hic petit excidiīs urbem miserōsque penātīs,
ut gemmā bibat et Sarrānō dormiat ostrō;
condit opēs alius dēfossōque incubat aurō;
hic stupet attonitus rōstrīs, hunc plausus hiantem
per cuneōs geminātus enim plēbisque patrumque
corripuit; gaudent perfūsī sanguine frātrum,
exsiliōque domōs et dulcia līmina mūtant
atque aliō patriam quaerunt sub sōle jacentem.
agricola incurvō terram dimōvit arātrō:
hinc annī labor, hinc patriam parvōsque nepōtēs
sustinet, hinc armenta boum meritōsque juvencōs.
nec requiēs, quīn aut pōmīs exūberet annus
aut fētū pecorum aut Cereālis mergite culmī,
prōventūque oneret sulcōs atque horrea vincat.
vēnit hiems: teritur Sicyōnia bāca trapētīs,
glande suēs laetī redeunt, dant arbuta silvae;
et variōs pōnit fētūs autumnus, et altē
mītis in aprīcīs coquitur vīndēmia saxīs.
intereā dulcēs pendent circum ōscula nātī,
casta pudīcitiam servat domus, ūbera vaccae
lactea dēmittunt, pinguēsque in grāmine laetō
inter sē adversīs luctantur cornibus haedī.
ipse diēs agitat fēstōs fūsusque per herbam,
ignis ubi in mediō et sociī crātēra corōnant,
tē lībāns, Lēnaee, vocat pecorisque magistrīs
vēlōcis jaculī certāmina pōnit in ulmō,
corporaque agrestī nūdant praedūra palaestrā.
hanc ōlim veterēs vītam coluēre Sabīnī,
hanc Remus et frāter; sīc fortis Etrūria crēvit
scīlicet et rērum facta est pulcherrima Rōma,
septemque ūna sibī mūrō circumdedit arcēs.
ante etiam scēptrum Dictaeī rēgis et ante
impia quam caesīs gēns est epulāta juvencīs,
aureus hanc vītam in terrīs Sāturnus agēbat;
necdum etiam audierant īnflārī classica, necdum
impositōs dūrīs crepitāre incūdibus ēnsīs.
Sed nōs immēnsum spatiīs cōnfēcimus aequor,
et jam tempus equum fūmantia solvere colla.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation