Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Vita Beata

Book 7, Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

Diodorum, Epicureum philosophum, qui intra paucos dies finem vitae suae manu sua imposuit, negant ex decreto Epicuri fecisse, quod sibi gulam praesecuit. Alii dementiam videri volunt factum hoc eius, alii temeritatem ; ille interim beatus ac plenus bona conscientia reddidit sibi testimonium vita excedens laudavitque aetatis in portu et ad ancoram actae quietem et dixit, quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit : Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi.

De alterius vita, de alterius morte disputatis et ad nomen magnorum ob aliquam eximiam laudent virorum, sicut ad occursum ignotorum hominum minuti canes, latratis ; expedit enim vobis neminem videri bonum, quasi aliena virtus exprobratio delictorum vestrum[1] omnium sit. Invidi splendida cum sordibus vestris confertis nec intellegitis, quanto id vestro detrimento audeatis. Nam si illi, qui virtutem sequuntur, avari libidinosi ambitiosique sunt, quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est?

Negatis quemquam praestare, quae loquitur, nec ad exemplar orationis suae vivere. Quid mirum, eum loquantur fortia, ingentia, omnis humanas tempestates evadentia ? Cum refigere se crucibus conentur, in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit, ad supplicium tamen acti stipitibus singulis pendent ; hi, qui in se ipsi animum advertunt, quot cupiditatibus tot crucibus distrahuntur. At maledici et in[2] ahenam contumeliam venusti sunt. Crederem illis hoc vacare, nisi quidam ex patibulo suo spectatores conspuerent!

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation