Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Vita Beata

Book 7, Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Ergo in virtute posita est vera felicitas. Quid haec tibi virtus suadebit ? Ne quid aut bonum aut malum existimes, quod nec virtute nec malitia continget ; deinde, ut sis immobilis et contra malum et[1] ex bono, ut, qua fas est, deum effingas.

Quid tibi pro hac expeditione promittit ? Ingentia et aequa divinis. Nihil cogens, nullo indigebis, liber eris, tutus, indemnis ; nihil frustra temptabis, nihil prohibeberis ; omnia tibi ex sententia cedent, nihil adversum accidet, nihil contra opinionem ac voluntatem. " Quid ergo ?

Virtus ad beate vivendum sufficit ? " Perfecta illa et divina quidni sufficiat, immo superfluat ? Quid enim deesse potest extra desiderium omnium posito ? Quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit ? Sed ei, qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, opus est aliqua fortunae indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsolvit et omne vinculum mortale. Quid ergo interest ? Quod arte alligati sunt alii, adstricti alii, districti quoque. Hic, qui ad superiora progressus est et se altius extulit, laxam catenam trahit nondum liber, iam tamen pro libero.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation