Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Vita Beata

Book 7, Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

In ea quidem ipse sententia sum—invitis hoc nostris popularibus dicam—sancta Epicurum et recta praecipere et, si propius accesseris, tristia ; voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur et, quam nos virtuti legem dicimus, eam ille dicit voluptati : iubet illam parere naturae. Parum est autem luxuriae quod naturae satis est. Quid ergo est ?

Ille, quisquis desidiosum otium et gulae ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, cum illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem non quam audit, sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia praeceptis, indulget illis non timide, nec obscure luxuriatur sed iam inde aperto capite. Itaque non dicam, quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse, sed illud dico : male audit, infamis est, et immerito. Hoc scire qui potest nisi interius admissus ?

Frons eius ipsa dat locum fabulae et ad malam spem inritat. Hoc tale est, quale vir fortis stolam indutus ; constat tibi pudicitia, virilitas salva est, nulli corpus tuum turpi patientiae vacat, sed in manu tympanum est ! Titulus itaque honestus eligatur et inscriptio ipsa excitans animum ; quae stat, ad eam[1] venerunt vitia.

Quisquis ad virtutem accessit, dedit generosae indolis specimen ; qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.

Agedum, virtus antecedat, tutum erit omne vestigium. Et voluptas nocet nimia ; in virtute non est verendum, ne quid nimium sit, quia in ipsa est modus. Non est bonum, quod magnitudine laborat sua. Rationalem porro sortitis naturam quae melius res quam ratio proponitur ? Et si placet ista iunctura, si hoc placet ad beatam vitam ire comitatu, virtus antecedat, comitetur voluptas et circa corpus ut umbra versetur. Virtutem quidem, excelsissimam dominam, voluptati tradere ancillam nihil magnum animo capientis est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation