Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Pseudo-Caesar · De Bello Hispaniensi

Chapter 41

Text kindly provided by Perseus

Fabius Maximus, quem ad Mundam praesidium oppugnandum reliquerat, operibus assiduis diurnis nocturnisque circumsedit: interclusi inter se decernere armis coeperunt, facta caede bene magna eruptionem faciunt. Nostri ad oppidum reciperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia. Ursaonem proficiscuntur quod oppidum magna munitione continebatur, sic ut ipse locus non solum opere sed etiam natura datus ad oppugnandum hostem appareret. Huc accedebat ut aqua praeter quam in ipso oppido unam circumcirca nusquam reperiretur propius milia passuum VIII; quae res magno erat adiumento oppidanis. Tum praeterea accedebat ut aggerem, . . . materiesque, unde soliti sunt turris ac vineas facere propius milia passuum VI non reperiebatur: ac Pompeius ut se ad oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit. Ita necessario diducebantur nostri, ut a Munda, quod proxime ceperant, materiem illo deportarent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation