Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Pseudo-Caesar · De Bello Hispaniensi

Chapter 38

Text kindly provided by Perseus

Pompeius eum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat. Equites et cohortes qui ad persequendum missi essent speculatoribus ante-missis certiores fiunt: diem et noctem iter faciunt. Pompeius umero et sinistro crure vehementer erat saucius. Huc accedebat ut etiam talum intorsisset quae res maxime impediebat. Ita lectica ad turrem cum esset ablatus in ea ferebatur. Lusitanus, more militari ex eius praesidio speculator missus, cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur. Erat accessus loci difficilis. Nam idcirco munitum locum natura ceperat sibi Pompeius, ut quamvis magna multitudine adducta pauci homines ex superiore loco defendere possent. Subeunt in adventu nostri, depelluntur telis. Quibus cedentibus cupidius insequebantur adversarii et confestim tardabant ab accessu. Hoc saepius facto animum advertebatur nostro magno id fieri periculo. Opere circummunire instituunt: pares autem ex celeri festinatione circummunitiones iugo derigunt, ut aequo pede eum adversariis congredi possent. A quibus eum animum adversum esset, fuga sibi praesidium capiunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation