Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Pseudo-Caesar · De Bello Hispaniensi

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

Fere apud exercitus haec est equestris prodi consuetudo: cum eques ad dimicandum dimisso equo eum pedite congreditur, nequaquam par habetur; id quod contra in hoc accidit proelio. Cum pedites levi armatura lecti ad pugnam equitibus nostris nec opinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt. Ita exiguo tempore eques pedestre proelium facere coepit, usque eo ut eaedem proxime a vallo fecerint. In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti. Nostri ceciderunt III saucii XII pedites et equites V. Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est. Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt aggressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros quod post hominum memoriam numquam est factum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation