Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
T. Maccius Plautus · Pseudolus

Act 4, Scene 6

Text kindly provided by Perseus

Simo
Viso quid rerum meus Vlixes egerit,
iamne habeat signum ex arce Ballionia.
Ballio
O fortunate, cedo fortunatam manum,
Simo
Quíd est?
Ballio
Iam—
Simo
Quid iam?
Ballio
Nihil est quod metuas.
Simo
Quid est?
venitne homo ad te?
Ballio
Simo
Quid est igitur boni?
Ballio
Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,
hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.
Simo
Velim quidem hercle.
Ballio
Róga me viginti minas,
si ille hodie ílla sit potitus muliere
sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit,
[roga opsecro hercle, gestio promittere.]
omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias;
atque etiam habeto mulierem dono tibi.
Simo
Nullum periclumst, quod sciam, stipularier,
ut concepisti verba: viginti minas
dabin?
Ballio
Dabuntur.
Simo
Hoc quidem actumst hau male.
[sed convenistin hominem?]
Ballio
[Immo ambo simul.]
Simo
[Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi?]
Ballio
[Nugas theatri, verba quae in comoediis]
[solent lenoni dici, quae pueri sciunt:]
[malum et scelestum et peiurum aibat esse me.]
Simo
[Pol hau mentitust.]
Ballio
[Ergo haud iratus fui:]
[nam quanti refert ei nec recte dicere,]
[qui nihili faciat quique infitias non eat?]
Simo
Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto.
Ballio
Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest,
a me. meministin tibi me dudum dicere,
eam véniisse militi Macedonio?
Simo
Memini.
Ballio
Em íllius servos húc ad me argentum attulit
et obsignatum sumbolum,
Simo
Quid postea?
Ballio
Qui inter me atque illum militem convenerat:
is secum abduxit mulierem hau multo prius.
Simo
Bonan fide istuc dicis?
Ballio
Vnde ea sit mihi?
Simo
Vide módo, ne illic sit contechnatus quippiam.
Ballio
Epistula atque imago me certum facit;
quin illam [quidem iam] in Sicyonem ex urbe abduxit modo.
Simo
Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum
facere ut det nomen ad molas coloniam?
sed quis hic homo est chlamydatus?
Ballio
Non edepol scio,
nisi ut observemus quó eat aut quam rem gerat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation