Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
T. Maccius Plautus · Pseudolus

Act 1, Scene 4

Text kindly provided by Perseus

Psevdolvs
postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.
quid nunc acturu’s, postquam erili filio
largitu’s dictis dapsilis? ubi sunt ea?
quoi neque paratast gutta certi consili,
[neque adeo argenti—neque nunc quid faciam scio.]
neque exordiri primum unde occipias habes,
neque ad détexundam telam certos terminos.
sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,
quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,
facit illud veri simile, quod mendacium est,
nunc ego poeta fiam: viginti minas,
quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.
[atque ego me iam pridem huic daturum dixeram]
[et volui inicere tragulam in nostrum senem;]
[verum is nescio quo pacto praesensit prius.]
sed comprimundast vox mihi atque oratio:
erum eccum video húc Simonem una simul
cum suo vicino Calliphone incedere.
ex hoc sepulcro vetere viginti minas
effodiam ego hodie, quas dem erili filio.
nunc huc concedam, unde horum sermonem legam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation