121 P.L.M. Somnia quae mentes ludunt volitantibus umbris, non delubra deum nec ab aethere numina mittunt, sed sibi quisque facit. Nam cum prostrata sopore urget membra quies et mens sine pondere ludit, quidquid luce fuit tenebris agit. Oppida bello qui quatit et flammis miserandas eruit urbes, tela videt versasque acies et funera regum atque exundantes profuso sanguine campos. Qui causas orare solent, legesque forumque et pavidi cernunt inclusum chorte[1] tribunal. Condit avarus opes defossumque invenit aurum. Venator saltus canibus quatit. Eripit undis aut premit eversam periturus navita puppem. Scribit amatori meretrix, dat adultera munus: et canis in somnis leporis vestigia lustrat. In noctis spatium miserorum vulnera durant.