100 P.L.M. Sit nox illa diu nobis dilecta, Nealce, quae te prima meo pectore composuit: sit torus et lecti genius secretaque lampas,[1] quis tenera in nostrum veneris arbitrium. Ergo age duremus, quamvis adoleverit aetas, utamurque annis quos mora parva teret. Fas et iura sinunt veteres extendere amores; fac cito quod coeptum est, non cito desinere.