Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Verus

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Fuit eius fati ut in eas provincias per quas rediit Romam usque luem secum deferre videretur.

et nata fertur pestilentia in Babylonia, ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos orbemque [1]

complesse. sed hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites

nostros receperat, expugnata est. quod quidem inter ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat.

Habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina quae sibi delata fuerant cum fratre communicaret die

triumphi, quem pariter celebrarunt. reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu fuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre

disposuit, his accessit, quod, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis

nomine nuncupavit. villam praeterea exstruxit in Via Clodia famosissimam, in qua per multos dies et ipse ingenti luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis imparibus, [2] quorum praesentiae [3] nulla inerat

reverentia, et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus in eadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut convivante

fratre aut convivia comparante. habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memphii, quem et ipsum e Syria veluti tropaeum Parthicum

adduxerat, quem Apolaustum nominavit, adduxerat secum et fidicinas et tibicines et histriones scurrasque mimarios et praestigiatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation