Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Verus

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos [1] ordinem

sed vivendi; ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite periit Marco, priorem Marcum dehinc Verum credidi celebrandum.

Igitur Lucius Ceionius Aelius [2] Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur.

quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu sed sub Marco in simili ac paris [3] maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimie-

tate dissensit. erat enim morum simplicium et qui adumbrare nihil posset.

Huic naturalis pater fuit Lucius Helius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in

eadem statione constitutus periit, avi ac proavi et

item maiores plurimi consulares, natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII kal. Ianuariarum

die quo et Nero, qui rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation