Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Verus

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Circensium tantam curam habuit ut frequenter e provincia [1] litteras causa circensium et miserit et

acceperit, denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a Venetianis est passus iniurias, quod

turpissime contra eos faveret. nam et Volucri equo Prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat.

cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam ad se adduci iubebat, cui

mortuo sepulchrum in Vaticano fecit, in huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei vel brabia

postulari. in tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo Prasinianorum saepe modius aureorum postularetur.

Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo implicitus apud Canusium aegrotavit, quo ad eum [2] visendum frater contendit.

multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore

deteguntur. nam cum interfecto legato, caesis legionibus. Syris defectionem cogitantibus, oriens vastaretur, ille in Apulia venabatur et apud Corinthum et Athenas inter symphonias et cantica navigabat et per singulas maritimas civitates Asiae Pamphyliae

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation