Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Pescennius Niger

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

potuisset, si cum eo esse voluisset, sed deceptus est consiliis scaevis [1] Aureliani, qui filias suas eius filiis despondens persistere eum fecit in imperio.

Hic tantae fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde ad Commodum scriberet, cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti, primum ut nulli ante quinquennium succederetur provinciae praesidi vel legato vel proconsuli, quod prius deponerent potestatem quam scirent administrare.

deinde ne novi ad regendam rem publicam accederent praeter militares administrationes intimavit, ut assessores in quibus provinciis adsedissent, in his

administrarent. quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio fuerunt ac postea, cum unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset,

statim praefecti facti sunt. huius etiam illud fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret

nisi Romae Romanus, hoc est oriundus urbe. addidit praeterea consiliariis salaria, ne eos gravarent quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere.

hic erga milites tanta fuit censura, ut, cum apud Aegyptum ab eo limitanei vinum peterent, responderit “Nilum habetis et vinum quaeritis?” ; si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae

vina non quaerant, idem tumultuantibus iis qui a Saracenis victi fuerant et dicentibus, “Vinum non accepimus, pugnare non possumus,” “Erubescite,”

inquit, “illi qui vos vincunt aquam bibunt .” idem Palaestinis rogantibus ut eorum censitio levaretur idcirco quod esset gravata respondit: “Vos terras vestras levari censitione vultis; ego vero etiam aerem vestrum censere vellem.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation