dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares in potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro gloriosiores facerent, cum alia minus
apta hosticam viderentur ad gloriam, idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto
universos esse contentos, idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato iubens milites et
omnes contentos esse. idem ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones, qui raptum ab uno comederant, securi percuti iussit; et fecisset, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum seditionis
esset rogatus, et cum pepercisset, iussit ut denorum gallinaceorum pretia provinciali redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota in expeditione in commanipulatione nemo focum faceret, ne umquam recens coctum cibum sumerent, sed pane ac frigida vescerentur, adpositis speculatoribus,
qui id curarent. idem iussit, ne zona milites ad bellum ituri aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice commendarent, recepturi post proelia [3] quod dederant, addens liberis eorum et uxoribus heredibus certe reddendum, cui [4] venisset, ne ad hostes aliquid praedae perveniret, si quid forte adversi
fortuna fecisset, sed haec omnia, ut se habuerat Commodi temporum dissolutio, adversa eidem fuere,