Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Opilius Macrinus

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Appellatus igitur imperator, imperio suscepto1 contra Parthos profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine

abolere, sed conflictu habito contra Parthos defectu legionum, quae ad Varium Heliogabalum confugerant, interemptus est. sed anno amplius imperavit.

Sane cum esset inferior in eo bello quod Antoninus gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinus repugnavit; postea vero missis legatis petiit pacem, quam libenti animo interfecto

Antonino Parthus concessit. inde cum se [1] Antiochiam recepisset ac luxuriae operam daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut putabatur, filium sequendi, id est Heliogabalum Bassianum Varium, qui postea est et Bassianus et Antoninus appellatus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation