Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Opilius Macrinus

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

cum auctor necis Antoninianae fuisse dicatur, de ipso quae in annales relata sint proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea [1] repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitante proconsule de statu, ut solebat, publico et de suo imperio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, clara voce numerari iussit quotiens diceret Antoninum, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen [2] octavo

edidit. sed credentibus cunctis quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum.

denique adnumeratis omnibus qui Antonini appellati

sunt is Antoninorum numerus invenitur, enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quintus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini

fuere, nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, qui aut [3] praenomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt non Antonini.

inde est quod se et Severus Antoninum vocavit, ut plurimi ferunt, [4] et Pertinax et Iulianus et idem

Macrinus; et ab ipsis Antoninis, qui veri successores Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium

retentum est. haec alii. sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus

tolleretur, alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation