Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior, sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ipsa severitas illius occasionem reprehendendi
et lacerandi eius aperiret, nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur, et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit,
Pii habere noluit, unde in eum epigramma non inlautum Graeci cuiusdam poetae videtur exstare, quod Latine hac sententia continetur:
hos versus nescio qui de Latinis [4] iuxta eos qui Graeci erant propositi in foro posuit, quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur,
Si talem Graium tetulissent fata poetam, qualis Latinus gabalus iste fuit, nil populus nosset, nil nosset curia, mango nullus scripsisset carmina taetra mihi.