aerarium publicum, relicto3 ergo Sarmatico Marcomannicoque bello contra Cassium profectus est.
Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus
est caputque eius adlatum est ad Antoninum. Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque [1]
eius humari iussit. Maecianum etiam, socium [2] Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit, nam et praefectum praetorio sibi fecerat, qui et ipse occisus
est. in conscios defectionis vetuit senatum
graviter vindicare, simul petiit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, ne eius [3] pollueretur
imperium, eos etiam qui deportati fuerant revocari iussit, cum paucissimi centuriones capite essent puniti.
ignovit et civitatibus quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio
dixerant. quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omne [4] contionum genus, contra quos
edictum gravissimum misit, seditiosos autem eos et oratio Marci indicat, indita Mario Maximo, qua ille
usus est apud amicos, denique noluit Antiochiam