Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Marcus Antoninus Philosophus

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Fuit a prima infantia gravis, at ubi egressus est annos qui nutricum foventur auxilio, magnis praeceptoribus traditus ad philosophiae scita pervenit.

usus est magistris ad prima elementa Euphorione litteratore et Gemino comoedo, musico Androne eodemque geometra. quibus omnibus ut disciplinarum

auctoribus plurimum detulit, usus praeterea grammaticis, Graeco Alexandro Cotiaeensi, [1] Latinis Trosio Apro et Pollione [2] et Eutychio Proculo Siccensi.

oratoribus usus est Graecis [3] Aninio [4] Macro, Caninio Celere et Herode Attico, Latino Frontone

Cornelio, sed multum ex his Frontoni detulit, cui et statuam in senatu petiit. Proculum vero usque ad proconsulatum provexit oneribus [5] in se receptis.

Philosophiae operam vehementer dedit et quidem adhuc puer. nam duodecimum annum ingressus habitum philosophi sumpsit et deinceps tolerantiam, cum studeret in pallio et humi cubaret, vix autem matre agente instrato pellibus lectulo accubaret.

usus est etiam Commodi [6] magistro, cuius ei adfinitas fuerat destinata, [7] Apollonio Chalcedonio Stoico philosopho.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation