Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Marcus Antoninus Philosophus

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

Sed Marco Antonino haec sunt gesta post fratrem: primum corpus eius Romam devectum est

et inlatum maiorum sepulchris, divini [1] inde honores decreti, dein cum gratias ageret senatui quod fratrem consecrasset, occulte ostendit omnia bellica consilia sua

fuisse, quibus superati sunt Parthi, addidit praeterea quaedam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio acturum esse rem publicam amoto eo qui

remissior videbatur, nec aliter senatus accepit quam Marcus dixerat, ut videretur gratias agere quod

Verus excessisset vita. omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris et honoris et pecuniae plurimum detulit, erat enim famae suae curiosissimus, requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae bene reprehensa viderentur.

Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non decurso luctus tempore grandaevo equitis Romani filio Claudio Pompeiano dedit genere Antiochensi

nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), cum filia eius Augusta esset et Augustae filia, sed has nuptias et Faustina et ipsa quae dabatur invitae habuerunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation