Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Diadumenus Antoninus

Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

Exstat alia epistula ad matrem ab eodem destinata talis: “ Dominus noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat, age igitur, ut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palum deligentur, [1] ne, si occasio fuerit, non praetermittant.”

et, quantum Lollius Urbicus in historia sui temporis dicit, istae litterae per notarium proditae illi puero

multum apud milites obfuisse dicuntur, nam, cum patrem occidissent, quidam hunc servare voluerunt, sed exstitit cubicularius, qui has epistulas contioni militum legit.

Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circum- latis, in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis

inclinavit exercitus, is filius Bassiani Caracalli ferebatur, erat autem templi Heliogabali sacerdos, homo omnium impurissimus et qui fato quodam

Romanum deformarit imperium, de quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram. [2]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation