Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Diadumenus Antoninus

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Exstat epistula Opilii Macrini, patris Diadumeni, qua gloriatur non tam se ad imperium pervenisse, qui esset secundus imperii, quam quod Antoniniani nominis esset pater factus, quo clarius [1] illis temporibus

non fuerat vel deorum, quam epistulam priusquam intexam, libet versus inserere in Commodum dictos, qui se Herculem appellaverat, ut intellegant omnes tam clarum fuisse Antoninorum nomen, ut illi ne

deorum nomen commode videretur adiungi. versus in Commodum Antoninum dicti: Commodus Herculeum nomen habere cupit, Antoninorum non putat esse bonum, expers humani iuris et imperii, sperans quin etiam clarius esse deum, quam si sit princeps nominis egregii, non erit iste deus nec tamen ullus homo.

hi versus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta in Latinum translati sunt, quos ego idcirco inserendos putavi, ut scirent omnes Antoninos pluris [2] fuisse quam deos ab [3] trium principum amore, quo sapientia, bonitas, pietas consecrata sit, in Antonino pietas, in

Vero bonitas, in Marco sapientia, redeo nunc ad epistulam Macrini Opilii: “Opibus Macrinus Noniae Celsae coniugi. quid boni adepti sumus, mi uxor, caret aestimatione, et fortassis de imperio me putes dicere; non magnum est istud quod etiam indignis fortuna concessit.

Antonini pater factus sum; Antonini mater es facta, o nos beatos, o fortunatam domum, praeclaram laudem

nunc demum felicis imperii, di faxint et bona Iuno, quam colis, ut et ille Antonini meritum effingat, et ego, qui sum pater Antonini, dignus omnibus videar.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation