Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Diadumenus Antoninus

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Haec sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur, cuius vitam iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam puerilis specialem expositionem vitae coegisset.

et fuit quidem tam amabile illis temporibus nomen Antoninorum, ut qui eo nomine non niteretur mereri

non videretur imperium, unde etiam quidam et Severum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenominibus honorandos putant, unde postea duos Gordianos, patrem et filium, Antoninos cognominatos

putant, sed aliud est cum praenomen adscitur, aliud

cum ipsum nomen imponitur, nam Pius verum nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito

Antonini non praenomen sed nomen accepit. Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini

non praenomen sed nomen accepit. Commodum autem Marcus Antoninum appellavit atque ita in

publicas edidit die natalis sui. iam Caracallum Bassianum satis constat vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi Antoninum successorem praedictum sensisset, anno [1] demum tertio decimo Antoninum dixisse, quando ei etiam imperatoriam addidisse

dicitur potestatem. Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, eadem ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo succederet,

quod minime factum est. post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exercitui, senatui populoque Romano, cum [2] esset ingens desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation