Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Diadumenus Antoninus

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut

evenit, nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re publica non haberent, existimantium quod cum eo Romanum esset imperium

periturum, id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex adfinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque

suum hunc puerum Antoninum appellavit, contio: “Videtis, conmilitones, et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, quem diu principem, si di [1] [2] [3]

faveant, habebitis, intellego praeterea desiderium ingens Antoniniani nominis apud vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum

repraesentaturum.” adclamatum: “ Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te

servent. Antoninum dudum [4] omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam, tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest, tu scis,

Iuppiter, Antoninus vinci non potest. Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt, patre dignus [5] Antoninus, dignus imperio.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation