Sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. Utrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario[1] ex Africa exire an vobis[2] in Africam non venire? “Poteramusne,” inquies, “cum senatus censuisset?” Si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. Atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui[3] noluit. Reprehendo igitur? Minime vero. Neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. Sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis.
Tuberonis[4] sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusari[5]. Haec ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: domi[6] una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni[7] vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. Scio[8] Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant[9] ut, etiam si aliter sentiret, virorum[10] tamen ipsorum pondus sustinere non posset.
Cessit auctoritati amplissimi viri[11] vel potius paruit: una est profectus cum eis quorum erat una causa. Tardius iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam. Hinc in Ligarium crimen oritur vel ira potius. Nam si crimen est voluisse[12], non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. Atque is tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat.