Vide quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hoc[1] populus Romanus exaudiat.
Suscepto bello, Caesar, gesto etiam[2] ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate[3] ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. Apud quem igitur hoc dico? Nempe apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me[4], cum ipse imperator in toto imperio populi Romani[5] unus esset, esse alterum passus est; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc[6] nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique salutem se putavit dare[7], si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset.
Vide, quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere[8][9]. Atque haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriaeque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare.
Sed hoc quaero: Quis putat[10] esse crimen fuisse in Africa[11]? Nempe is qui et ipse in eadem provincia[12] esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. Quid enim, Tubero, tuus ille[13] destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? Nimis urgeo; commoveri videtur adulescens.