Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Q. Ligario

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicuius salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus[1], neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius[2] pro quo laboraret. Itaque tribuis tu[3] quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi[4] videantur interdum qui tua liberalitate fruantur[5] quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causas[6] valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem in petendo.

In Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles. Possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere[7]. Nosti[8] optime homines. Animadverte horum omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi de quo non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et fili vides.

Quid de fratribus dicam? Noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate[9] sunt aut tres ex[10] civitate exterminandi. Quodvis[11] exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno[12] exsulante. Si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. Te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. Videsne igitur hunc splendorem omnem[13], hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros[14]. Atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur[15]. Conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation