Neque vero quid mihi irascare intellegere possum. Si, quod eum defendo quem tu accusas, cur tibi ego[1] non suscenseo, quod[2] accusas[3] eum quem ego defendo? “Inimicum ego[4],” inquis, “accuso meum.” Et amicum ego defendo meum. “Non debes tu[5] quemquam in[6] coniurationis quaestione defendere.” Immo nemo magis eum de quo nihil umquam est[7] suspicatus quam is qui de aliis multa cognovit[8]. “Cur dixisti testimonium in alios?” Quia coactus sum[9]. “Cur damnati sunt?” Quia creditum est. “Regnum est dicere in quem velis et[10] defendere quem velis.” Immo servitus est non dicere in quem velis et non[11] defendere quem velis. Ac si considerare coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud[12] tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis.
At [13] vero, cum honos agebatur familiae vestrae amplissimus[14], hoc est consulatus parentis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non[15] suscensuit, pater tuus[16], cum Sullam et defenderent et laudarent? intellegebat hanc[17] nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsanda[18] impediremur. At erat[19] huic iudicio longe dissimilis illa contentio. Tum adflicto P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est; honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis, ut victi in campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irascebamini[20], consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, vetere[21] exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant.