Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Marcello

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, numquam tamen[1] extenuabo[2], tua enim cautio nostra cautio est. Quod si[3] in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens. Sed quisnam est iste tam demens? de tuisne?—tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti?—anne ex eo[4] numero qui una tecum fuerunt? Non est credibilis tantus in ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. An si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? Qui? omnes enim qui fuerunt[5] aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui fuerunt sint amicissimi.

Sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam. Nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi[6] salute cogitans, qui non[7] intellegat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium[8]? Equidem de te dies noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatem[9] extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere.

Si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit[10] insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credimus[11]?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation