Equidem cum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit[1], quibus tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam reddidisti nobilissimamque familiam iam[2] ad paucos redactam paene ab interitu vindicasti.
Hunc tu[3] diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis[4]. Haec enim res unius est propria C.[5] Caesaris; ceterae duce te gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. Huius autem rei tu idem dux es[6] et comes: quae quidem tanta est ut[7] tropaeis et monumentis tuis adlatura finem sit aetas—nihil est enim opere et manu factum quod non[8] conficiat et consumat vetustas—
at haec tua[9] iustitia et lenitas[10] florescet[11] cotidie magis. Ita[12] quantum operibus tuis[13] diuturnitas detrahet, tantum adferet[14] laudibus. Et ceteros quidem omnis victores bellorum civilium iam antea[15] aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse[16] vicisti. Vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu[17] atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, cum ea quae erant adempta[18] victis remisisti. Nam cum ipsius victoriae iure omnes[19] victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es[20] a quo etiam ipsius victoriae condicio visque devicta est.