Atque huius quidem rei M.[1] Marcello sum testis. Nostri enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. Quotiens ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum[2] hominum tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! Quo gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa[3] vidimus debet esse. Non enim iam[4] causae sunt inter se, sed victoriae comparandae.
Vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. Quos amisimus civis, eos vis Martis[5] perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset[6], C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. Alterius vero partis nihil amplius dico[7] quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam.
Quidam enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt[8], vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.
Qua re gaude tuo[9] isto tam excellenti bono et fruere cum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. Cetera cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica tecum simul[10] esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientia[11] cogitabis: quae non modo summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. Tantus est[12] enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur.
Noli igitur in conservandis viris bonis[13] defetigari[14], non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie[15] quadam rei publicae. Non enim tua ulla culpa[16] est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.