Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Epistulae ad M. Brutum

Book 2, Letter 2

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae iii Id. Apr. a. 711 (43).
Cicero Bruto salutem

Planci animum in rem publicam egregium, legiones, auxilia, copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari, qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos, levitatem et inconstantiam animumque semper inimicum rei publicae iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum.

Nos exspectatio sollicitat, †quae† est omnis iam in extremum adducta discrimen. Est enim spes omnis in Bruto expediendo, de quo vehementer timebamus.

Ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio; quem tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis civibus hominem parum sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent, quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. Finem feci eius ferendi. Coeperat enim esse tanta insolentia ut neminem liberum duceret. In Planci vero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum ita contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum modestiorem sperem fore. Atque in hac contentione ipsa, cum maxime res ageretur, a. d. v Idus Aprilis litterae mihi in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria. Quas statim cum recitavissem, cecidit Servilius, complures praeterea; sunt enim insignes aliquot qui improbissime sentiunt. Sed acerbissime tulit Servilius adsensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum in re publica est, sed quo [gap].

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation