Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Epistulae ad M. Brutum

Book 1, Letter 2a

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae xv K. Mai. a. 711 (43).
Cicero Bruto salutem

Te benevolentiam exercitus equitumque expertum vehementer gaudeo. De Dolabella, ut scribis, si quid habes novi, facies me certiorem; in quo delector me ante providisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi. Id valde pertinuit, ut ego tum intellegebam, ad rem publicam, ut nunc iudico, ad dignitatem tuam.

[gap]Quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi. Sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam exercendam. Vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem speciem clementiae. Quod si clementes esse volumus, numquam deerunt bella civilia. Sed de hoc tu videris; de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo: Míhi quidem aetas ácta ferme est; túa istuc refert máxime.

Opprimemini, mihi crede, Brute, nisi provideritis; neque enim populum semper eundem habebitis neque senatum neque senati ducem. Haec ex oraculo Apollinis Pythi edita tibi puta; nihil potest esse venus. xv K. Maias.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation