Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Epistulae ad M. Brutum

Book 1, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. in castris circ. ix K. Quint., a. 711 (43).
Brutus Ciceroni salutem

L. Bibulus quam carus mihi esse debeat, nemo melius iudicare potest quam tu cuius tantae pro re publica contentiones sollicitudinesque fuerunt. Itaque vel ipsius virtus vel nostra necessitudo debet conciliare te illi. Quo minus multa mihi scribenda esse arbitror. Voluntas enim te movere debet nostra, si modo iusta est aut pro officio necessario suscipitur. Is Pansae locum petere constituit. Eam nominationem a te petimus. Neque coniunctiori dare beneficium quam nos tibi sumus neque digniorem nominare potes quam Bibulum.

De Domitio et Apuleio quid attinet me scribere, cum ipsi per se tibi commendatissimi sint? Apuleium vero tu tua auctoritate sustinere debes. Sed Apuleius in sua epistula celebrabitur. Bibulum noli dimittere e sinu tuo, tantum iam virum ex quanto, crede mihi, potest evadere qui vestris paucorum respondeat laudibus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation