Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Divinatio in Q. Caecilium

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: “Te non novimus, nescimus qui sis[1], numquam te antea vidimus; sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est nobis cognita,” nonne id dicerent quod cuivis probare deberent? Nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane nolle.

Cur nolint, etiamsi taceant[2], satis dicunt; verum non tacent. Tamen iis invitissimis te offeres? tamen in aliena causa loquere? tamen eos defendes qui se ab omnibus desertos potius quam abs te defensos esse malunt? tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle sua causa[3] nec, si cupias, posse arbitrantur? Cur eorum spem exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in iudici severitate positam, vi extorquere conaris? cur te interponis invitissimis iis quibus maxime lex consultum esse vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem?

Nam te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut per alium[4] aliquem te ipsum ulciscantur laborare?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation