Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Divinatio in Q. Caecilium

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

At eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos possit[1] alieno incommodo commovere. Minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur. Cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana[2], liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. Ab hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. Tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine[3] obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.

Vbi hoc quaestori Caecilio[4], viro optimo et homini aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat statim, SI PARET[5] EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE. Iudicant recuperatores id quod necesse erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset. Iste in possessionem bonorum mulieris intrat[6], ipsam Veneri in servitutem adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. Ita[7] dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis[8] ac religione retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit. Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere.

Est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. Quid enim facere potuit elegantius ad[9] hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam? Summe haec omnia mihi videntur esse laudanda. Sed repente[10] e vestigio[11] ex homine tamquam aliquo Circaeo[12] poculo factus est Verres; rediit[13] ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia magnam partem ad se vertit[14], mulieri reddidit quantulum visum est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation