Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Divinatio in Q. Caecilium

Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Ego qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque[1] ita verser[2] ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis[3] venit in mentem quo die[4] citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco.

Iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit. Quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim.

Tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras: si quid[5] ex vetere aliqua oratione, “Iovem ego Optimum Maximum,” aut “Vellem, si fieri potuisset, iudices,” aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris.

Ac si[6] tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam, ut ego arbitror, demonstrare non posses: nunc ne illud[7] quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit. Cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me[8] ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation