Proprius locus est augendi in his rebus aut amissis aut amittendi periculo[1]. Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser. Et hoc totum est quod[2] moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimitur[3] breviter. Cito enim exarescit lacrima, praesertim in alienis malis. Nec quicquam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia; hic autem locus grandia requirit.
Illud iam sit iudici, quo quaque in causa genere utamur augendi. In illis enim causis quae ad delectationem[4] exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspectationem admirationem voluptatem; in cohortationibus autem bonorum et malorum enumerationes et exempla valent plurimum. In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam, reo plerumque quae ad misericordiam pertinent: non numquam tamen et accusator misericordiam movere debet et defensor iracundiam.
Enumeratio reliqua est, laudatori numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae diffidas eorum apud quos agas, vel intervallo temporis vel longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis et breviter expositis vim est habitura causa maiorem.
Reo rarius utendum [est] [5], quod ponenda sunt contraria, quorum dissolutio in brevitate non lucebit, aculei pungent. Sed erit in enumeratione vitandum, ne ostentatio memoriae suscepta videatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia minima repetet, sed brevi[6] singula attingens pondera rerum ipsa comprehendet.