Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Partitiones Oratoriae

Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

C. Quoniam unde inveniuntur quae ad fidem pertinent habeo, quem ad modum in dicendo singula tractentur exspecto. P. Argumentationem quaerere videris, quae est argumenti explicatio[; quae sumpta ex locis eis qui sunt expositi conficienda et distinguenda dilucide est[1] ]. C. Plane ipsum istuc[2] requiro[3].

P. Est ergo, ut supra dictum est, explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias quod aut dubium aut minus probabile per se videtur. Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum ad fidem derecto spectat, alterum se inflectit ad motum. Derecto igitur[4], cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur[5], atque his confirmatis ad propositum sese rettulit atque conclusit. Illa autem altera argumentatio quasi retro et contra prius sumit quae vult eaque confirmat, deinde id quod proponendum fruit permotis animis iacit ad extremum.

Est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, [ut[6] ] cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus, non semper a proposito ordientes; et si non omnia disputando confirmabimus breviterque interdum quae erunt satis aperta ponemus; quodque ex eis efficietur, si id apertum, non habebimus necesse semper concludere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation