Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Partitiones Oratoriae

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

C. Extrema tibi restat pars orationis quae posita in perorando est, de qua sane velim audire. P. Facilior[1] est explicatio perorationis. Nam est divisa in duas partis, amplificationem et enumerationem. Augendi autem et hic est proprius locus in perorando, et in cursu ipso orationis declinationes ad amplificandum dantur, confirmata re aliqua aut reprehensa.

Est igitur amplificatio gravior quaedam adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem. Ea et verborum genere conficitur et rerum. Verba ponenda sunt, quae vim habeant inlustrandi nec ab usu sint abhorrentia, gravia plena sonantia, iuncta facta cognominata, non vulgaria supralata in primisque translata. Haec in singulis verbis; sed in continentibus soluta, quae dicuntur sine coniunctione, ut plura videantur.

Augent etiam relata verba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab humilioribus [verbis[2] ] ad superiora, omninoque semper est quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta verbis, ad augendum accommodatior. Haec igitur in verbis, quibus actio [vocis et gestus[3] ] congruens et apta ad animos permovendos accommodata est. Sed et in verbis et in actione causa erit ponderanda et pro re agendum. Nam haec quia videntur perabsurda, cum graviora sunt quam causa fert, diligenter quid quamque deceat iudicandum est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation