Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest enim hoc[1] dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. In quo maxime laborandum est ne forte ea[2] vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. Atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti[3] homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati[4] copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressam[5] esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam L. Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit.
Ab eodem imperatore classem magnam et ornatam quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio[6] inflammata[7] raperetur superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea[8] populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omnibus rebus ornata ac referta[9], ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captas[10]; regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. Satis opinor hoc esse[11] laudis atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis[12], a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.