Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Imperio Cn. Pompei

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Et quoniam semper appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est[1] illa macula Mithridatico bello superiore concepta[2] quae penitus iam[3] insedit ac nimis inveteravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione[4] omnis[5] civis Romanos necandos trucidandosque curavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere[6] suscepit sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat[7], et ita regnat ut se non Ponti[8] neque Cappadociae latebris occultare velit sed emergere ex[9] patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari.

Etenim adhuc ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores ut ab illo insignia victoriae, non victoriam reportarent. Triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores, sed ita triumpharunt ut ille pulsus superatusque regnaret. Verum tamen illis imperatoribus laus est tribuenda quod egerunt[10], venia danda quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation