Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Imperio Cn. Pompei

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Ac ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihi ego extremum proposueram, cum essem de belli genere[1] dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; quorum vobis pro vestra sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. Nam et publicani, homines honestissimi atque[2] ornatissimi, suas rationes et copias in illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis curae esse debent. Etenim, si vectigalia nervos esse rei publicae semper duximus, eum certe ordinem qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte esse[3] dicemus.

Deinde ex ceteris[4] ordinibus homines gnavi[5] atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum[6] in ea provincia pecunias magnas conlocatas habent. Est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civium[7] calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica[8] seiunctam esse non posse. Etenim illud primum[9] parvi[10] refert, vos[11] publicanis amissa[12] vectigalia postea victoria reciperare; neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem.

Deinde quod nos[13] eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem[14] certe calamitate docti memoria retinere debemus. Nam tum, cum[15] in Asia magnas permulti res amiserunt[16], scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. Non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam. Etenim — mihi[17] credite id quod ipsi videtis — haec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata[18] est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant. Qua re videte num[19] dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum civium coniunctae[20] cum re publica defendantur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation