Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · Phaedra

Lines 255–359

Text kindly provided by Perseus

Nvtr.
Moderare, alumna, mentis effrenae impetus,
animos coerce, dignam ob hoc vita reor
quod esse temet autumas dignam nece.
Ph.
Decreta mors est: quaeritur fati genus.
laqueone vitam finiam an ferro incubem?
an missa praeceps arce Palladia cadam?
Nvtr.
Sic te senectus nostra praecipiti sinat
perire leto? siste furibundum impetum.
[haud quisquam ad vitam facile revocari potest]
Ph.
Prohibere nulla ratio periturum potest:
ubi qui mori constituit et debet mori.
proin castitatis vindicem armemus manum.
Nvtr.
Solamen annis unicum fessis, era,
si tam protervus incubat menti furor,
contemne famam— fama vix vero favet,
peius merenti melior et peior bono.
temptemus animum tristem et intractabilem.
meus iste labor est aggredi iuvenem ferum
mentemque saevam flectere immitis viri.
Chorus Cressae
Diva non miti generata ponto,
quam vocat matrem geminus Cupido,
[impotens flammis simul et sagittis]
iste lascivus puer et renidens
tela quam certo moderatur arcu!
[labitur totas furor in medullas]
[igne furtivo populante venas.]
non habet latam data plaga frontem,
sed vorat tectas penitus medullas,
nulla pax isti puero: per orbem
spargit effusas agilis sagittas;
quaeque nascentem videt ora solem,
quaeque ad Hesperiae iacet ora metas,
si qua ferventi subiecta cancro,
si qua Parrbasiae glacialis ursae
semper errantes patitur colonos,
novit hos aestus, iuvenum feroces
concitat flammas senibusque fessis
rursus extinctos revocat calores,
virginum ignoto ferit igne pectus
et iubet caelo superos relicto
vultibus falsis habitare terras.
Thessali Phoebus pecoris magister
egit armentum positoque plectro
impari tauros calamo vocavit,
induit formas quotiens minores
ipse qui caelum nebulasque ducit:
Candidas ales modo movit alas,
dulcior vocem moriente cygno ;
fronte nunc torva petulans iuvencus
virginum stravit sua terga ludo,
perque fraternos nova regna fluctus
ungula lentos imitante remos
* pectore adverso domuit profundum,
pro sua vector timidus rapina,
arsit obscuri dea clara mundi
nocte deserta nitidosque fratri
tradidit currus aliter regendos:
ille nocturnas agitare bigas
discit et gyro breviore flecti,
dum tremunt axes graviore curru;
nec suum tempus tenuere nectes
et dies tardo remeavit ortu.
natus Alcmena posuit pharetras
et minax vasti spolium leonis,
passus aptari digitis zmaragdos
et^dari legem rudibus capillis;
crura distincto religavit auro.
luteo plantas cohibente socco;
et manu, clavam modo qua gerebat,
fila deduxit properante fuso:
Vidit Persis ditique ferox
Lydia regno
deiecta feri terga leonis
umerisque, quibus sederat alti
regia caeli,
tenuem Tyrio stamine pallam.
sacer est ignis (credite laesis)
nimiumque potens, qua terra salo
cingitur alto quaque per ipsum
candida mundum sidera currunt:
haec regna tenet puer immitis,
spicula cuius sentit in imis
pervius undis rex Nereidum
flammamque nequit relevare mari.
ignes sentit genus aligerum;
Venere instinctus suscipit audax
grege pro toto bella iuvencus;
si coniugio timuere suo,
poscunt timidi proelia cervi.
Poeni quatiunt colla leones
cum movit Amor.
et mugitu dant concepti
signa furoris.
tunc virgatas India tigres
decolor horret;
tunc vulnificos acuit dentes
aper et toto est spumeus ore;
tum silva gemit murmure saevo.
amat insani belua ponti
Lucaeque boves: vindicat omnes
natura, sibi nihil immune est,
odiumque perit, cum iussit Amor:
veteres cedunt ignibus irae.
quid plura canam?
vincit saevas cura novercas.
altrix, profare quid feras; quonam in loco est
regina? saevis ecquis- est flammis modus?.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation