XIII 9.13.1Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem, 9.13.2Horrida si brumae sidera, Chimerinos; 9.13.3Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer: 9.13.4Tempora cui nomen verna dedere, quis est?